PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.15 Si uero in ecclesia stantes, si uero ab illis absentes passi estis quis ab auditione. Excogitate qualiter decens disponi eos qui in ipso spectaculo sedent, qui otium multum habent, qui extra hoc honestum et horribile consistorium, qui cum multa inuerecundia et uident et audiunt illa?
CLOSE
Griffolini

18.4.15 Quod si in ecclesia, et ab illis procul irritamentis, nostris tamen sermonibus non nihil incalescitis, consyderate quales esse par est eorum affectus, qui in ipso sedent spectaculo.B/F: spectaculo? Quibus plurima licentia est, et extra hunc honestum reuerendumque consessum abiecto pudore, et uident illa et audiunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.15 Quod si in ecclesia, et ab illis procul irritamentis, nostris tamen sermonibus nonnihil incalescitis: considerate quales esse par est eorum affectus, qui in ipso sedent spectaculo, quibus plurima licentia est, et extra hunc honestum reuerendumque consessum, abiecto pudore et vident illa, et audiunt.
CLOSE
Montfaucon

18.4.15 Quod si me loquente, si in ecclesia stantes, si ab illis semoti rebus, aliquid humanum audientes patimini, cogita quo affectu sint ii qui in theatro sedent, licentia fruentes multa, extra hunc honestum venerandumque consessum, cum impudentia magna illa videntes et audientes.