PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.12 Quid queritis? Quid hoc? Qui nouit corda hominum. Qui cogitationes nostras iuit, hic interrogat? Sed non ut discat? Qualiter enim. Sed ut per interrogationem magis familiores faciat et ampliorem tradat propalationem, et ostendit auditione esse dignos.
CLOSE
Griffolini

18.3.12 Quid queritis? Quid sibi haec uult1470/1486/1530: uult hec interrogatio? Qui humanorum cordium scrutator est, qui cogitationes nostras aperte intuetur, is interrogat, non ut sciat. Scit enim sed ut rogando eos sibi conciliet, et familiares reddat atque audentiores, seque suo eos dignari colloquio ostendat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.12 Quid quaeritis? Quid sibi vult haec interrogatio? Qui humanorum cordium scrutator est, qui cogitationes nostras aperte intuetur, is interrogat, non vt sciat (scit enim) sed vt rogando eos sibi conciliet, et familiares reddat atque audentiores, seque suo eos dignari colloquio ostendat.
CLOSE
Montfaucon

18.3.12 Quid quaeritis? Quid hoc est? Qui novit corda hominum, cui cogitationes nostrae patent, hic interrogat? Sed non ut discat. Quomodo enim id dici possit? Sed ut per interrogationem illos sibi magis conciliet, majoremque indat fiduciam, illosque colloquio dignos ostendat.