PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.11 Nam qui quidem mitiores, hec ad inuicem loquntur. Qui uero desidiores et magis negligentes, mimos et saltatores et aurigas in suis circumferunt sermonibus, auditum inquinantes, animam corrumpentes, naturam exbacchantes hiis enarrationibus omnem malitie speciem in suam mentem per hanc inducentes loqutionem.
CLOSE
Griffolini

18.4.11 Humaniores enim haec inuicem disputant, pigri autem et negligentes de mimis, saltatoribus, aurigis sermonem faciunt. Ita et auditum simul et animam coinquinant. Naturam his confabulationibus in omne uitiorum genus praecipitem agentes.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.11 Humaniores enim haec inuicem disputant, pigri autem et negligentes de mimis, saltatoribus, aurigis sermonem faciunt, ita et auditum simul et animam coinquinant, naturam his confabulationibus in omne viciorum genus praecipitem agentes:
CLOSE
Montfaucon

18.4.11 Nam qui modestiores sunt, his de rebus mutuo fabulantur, segniores autem ignavioresque, mimos, saltatores, aurigas in sermone semper versant, auditum deturpantes, animam labefactantes; naturamque hujusmodi narrationibus praecipitem agunt, et in omne flagitii genus animum inducunt.