PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.2.12 Vbi uero uir erat, neque communi participans cibo, sed uespera cum tanta degens euigilatione cum quanta nos in mane, magis autem et cum multo ampliori. Nam in nobis quidem multociens uespertine esse reliquie, relicte ymaginationes ingerunt anime. Ille uero quia nullo horum nauim honerabat, decenter et in sero de hiis loquebatur.
CLOSE
Griffolini

18.2.12 Ioannes autem etiam uesperi tam sobrius erat, quam nos sub aurora, immo longe magis. Nam saepe numero uespertini cibi reliquiae animi solertiam mane etiam hebetant1486: habebant. Ille autem nullo huiusmodi onere premebatur. Non igitur inmerito sub uesperum hunc sermonem habuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.2.12 Ioannes autem etiam vesperi tam sobrius erat, quam nos sub aurora, imo longe magis. Nam saepenumero vespertini cibi reliquiae, animi solertiam mane etiam hebetant: ille autem nullo huiusmodi onere premebatur. Non igitur immerito sub vesperum hunc sermonem habuit.
CLOSE
Montfaucon

18.2.12 Ubi autem vir erat qui ne communi quidem cibo uteretur, quique etiam vespere ita sobrius et levis erat, ut nos sumus matutinis horis, imo longe magis; (apud nos enim saepe vespertini cibi reliquiae in imagine versantur: ille vero nulla re hujusmodi naviculam gravabat;) jure vesperi de rebus hisce loquebatur.