18.4.17 Quia etenim qui adheret igni, corrumpi oportet et hoc nature imbecillitas uult. Sed non adhuc et ad ignem uos et ad illam que illinc est ducit corruptionem natura. Hoc enim eius que secundum elationem solius utique erit peruersionis.
18.4.17 Siquidem necessarium est, ut qui igni appropinquat, exuratur, et hoc humanae naturae imbecillitas exigit. Non tamen nos natura igni admouet. Hoc enim prauae et peruersae uoluntatis est.
18.4.17 Siquidem necessarium est, vt qui igni appropinquat, exuratur, et hoc humanae naturae imbecillitas exigit: non tamen nos natura igni admouet, hoc enim prauae et peruersae voluntatis est.
18.4.17 Quandoquidem cum qui se igni admoveat, uri necesse est, id nempe vult naturae infirmitas: verum non natura nos igni et ustioni admovet. Id enim ex perversa solum voluntate pendet.