PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.16 Et quid utique aliquando ait fortassis dicet quis eorum qui non attendunt, si nature neccesitas animam ita disponit, quid illam dimittens nos accusas? Quoniam talia quidem audientes, molliti nature est opus. Talia uero audire non adhuc nature, sed electionis est peccatum.
CLOSE
Griffolini

18.4.16 Et quid tandemF: tandem? aliquis fortasse imprudentior dicet, si naturae necessitas animum ita afficit, nos non illam arguis?B/F: arguis. Quoniam quod auditor moueatur, naturale quidem est, fateor. Quod autem audiat, uoluntarium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.16 Et quid tandem, aliquis fortasse impudentior dicet, si naturae necessitas animum ita afficit, nos, non illam, arguis? Quoniam quod auditor moueatur, naturale quidem est, fateor: quod autem audiat, non naturae sed voluntatis est peccatum.
CLOSE
Montfaucon

18.4.16 Et cur, dicet fortasse quispiam ex iis qui non adhibent animum, si naturae necessitas sic animam afficit, illa relicta, nos accusas? Quia haec audiendo emolliri, illud opus est naturae: talia autem audire, non naturae est, sed arbitrii peccatum.