2.1.10 Non enim simpliciter humane est anime de incorruptibili et beata illa natura illa natura dei talia philosophari, de hiis que post ipsam sunt uirtutibus, de immortalitate et uita infinita, de natura corporum mortalium, postea futurorum, de
supplicio, de futuro iudicio, de actis noxiis que in uerbis, que in operibus, que in cogitatione et mente, et quid quidem est homo scire, quid autem est mundus, et quid quidem est uere homo, quid autem est qui putatur quidem esse non autem est. Quid est malitia, et quid uirtus.