Homilia II (i)

2.1.1 In principio erat uerbum. Cum Ioannes hoc libro doctrinam suam nobis annuntiaturus sit, necesse est et genus patriamque et uitam eius ostendere. Verum cum non ipse, sed per ipsum deus humanam alloquatur naturam, superuacaneum uideri posset1486/1530: potest, huiusmodi in praesentia disquirere. Sed profecto admodum peropus est.

2.1.2 Quippe cum quis Ioannes fuerit, et unde, et quibus ortus parentibus, deinde eius uocem sapientiamque didiceris, non illius esse doctrinam, sed diuinae uirtutis, quae eius animam inspirauerit1530: inspirauit, plane cognosces. Qua igitur fuit patria? Nulla quidem, sed e uilla et regione abiecta nulli rei utili.

2.1.3 Galilaeam enim contemnunt scribae, cum inquiunt: Interroga et uide, quod ex galilaea non surrexit1530: surgit propheta. Nec non et uere1470/1486/1530: uerus israelita: Ex Nazaret potest aliquid boni esse? Huiusmodi Ioannes patria non modo non insigni aliqua familia, sed ne nota quidem ortus est, patre piscatore adeo paupere, ut eandem artem filios erudiret.

2.1.4 Nemo autem ignorat nullum opificem cupere sibi filium suae artis haeredem relinquere, nisi nimia paupertate cogatur, et1470/1486/1530 om. maxime si ars eius uilis sit et abiecta. Piscatoribus uero nihil1530: nil pauperius, nihil1530: nil abiectius, addo etiam indoctius. In eorum autem numero alii aliis praestant.

2.1.5 Hunc autem apostolum ex uilioribus fuisse id argumento1470/1486/1530: argumentum est, quod non in mari, sed paruo quodam in stagno cum patre et Iacobo fratre piscabatur, scissaque resarciebat retia, quod non modicae erat paupertatis inditium. Sic eum uocauit Christus. Ex hisB: iis sane intelligi potest, quam expers fuerit externae doctrinae et omnium penitus studiorum. Lucas etiam non solum indoctum, sed ignarum omnino litterarum fuisse testatur, et recte quidem.

2.1.6 Nam qui cum adeo inopia laboraret, ut neque1470/1486/1530: nec in foro uersaretur, neque uirorum praestantium ullam haberet consuetudinem, sed piscationi toto animo intenderet, uel sicui aliquando congrederetur, ii1470/1486/1530: si piscatores essent et coqui, quidnam feris et brutis praestare debuisset? Quid non potius piscium1530: piscium potius more obmutuisset?

2.1.7 Hic tamen piscator circum stagna, retia, pisces semper uersatus a Bethsaida Galilaeae, patre piscatore paupere et rudi, qui litteras neque ante, neque postquam christum secutus est, usquam didicit: uideamus quid loquitur, quam ue1470/1486/1530: om. aggreditur disputationem.

2.1.8 Nunquid de rebus agrestibus, aut fluuialibus, quibus ue instrumentis pisces capiantur? Huiusmodi enim a piscatore cognoscere quispiam exspectaret. Verum aliud narrantem audiemus, hoc est quae in caelo sunt, et quae nemo unquam ante hac intellexit.

2.1.9 Talem enim et tam profundam doctrinam, uitam optimam1530: optimam et, philosophiam ad nos affert, qualem credibile est ab ipsis spiritus sancti thesauris accoepisse, tanquam modo ex ipso caelo descenderit. Immo neque omnes qui in caelo sunt, ea scire1470/1486/1530: scire ea credendum est, ut iam diximus. Nunquid haec tibi piscatoris uidentur? an oratoris potius? an philosophi?1470/1486/1530: uidentur: an oratoris potius an philosophi: an alius cuiuspiam in hac exteriore1530: exteriori edocti sapientia? Nequaquam.

2.1.10 Non enim humanae simpliciter animae est1470/1486/1530: est anime de immortali et beata illa natura, et quae cum illa sunt potestatibus, de natura corporum mortalium, et eorum futura immortalitate, de supplicio, de futuro iudicio, de uerborum, operum, cogitationum, et sententiae uniuscuiusque examinibus intelligere. Quid homo sit, quid mundus, quid uere homo1470/1486/1530: sit. Quid cum non sit esse uideatur. Quid uitium, quid uirtus.

2.2.1 Horum nanque non nulla platonici et pythagorei inuestigare contenderunt. Neque enim reliqui nobis philosophi memorandi sunt, qui in huiusmodi disputationibus perridiculi reperiuntur,

2.2.2 iiB/1530: hii etiam qui apud eos prae caeteris admirationi fuerunt, et illius scientiae habiti sunt principes, iiB/1530: hii maxime sunt, qui et respublicas et leges condiderunt, in quibus longe magis quam pueri sunt deridendi, cum mulieres omnibus communes instituerent1470/1486/1530: instituerint, et mores et nuptiarum pudorem, omnemque denique uitam tam ridiculis corrumperent sanctionibus.

2.2.3 Vt autem doctrinam aliquam de anima afferrent, nihil turpitudinis reliquerunt. Quippe qui mures, culices, frutices hominum animas fieri, et deum ipsum animam esse, et alia quaedam huiusmodi turpissime assererent. Neque hoc solum uituperandum est, sed magnus etiam1470/1486/1530: est ipsorum uerborum Euripus. Quemadmodum enim qui in Euripo sunt, huc illuc iactantur, itidem hi nunquam sibi constant, utpote incerta et fragili sententia omnia loquentes,

2.2.4 Verum hic piscator omnia absque ulla dubitatione disserens, tanquam petrae innixusB: inuixus; 1470: imixusB: inuixus; 1470: imixus, nulla ex parte titubat. Ipsis nanque supernis penetralibus dignus habitus est, et cum omnipotentem deum in se loquentem habeat, nihil terrenum sentit,

2.2.5 ut illi, qui1470/1530: que ne per quietem quidem regias ingredi meriti sunt, sed extra in foro, et in aliorum hominum consuetudine pro captu suo inuisibilia coniectantes, multis se ambagibus inuoluerunt, cum de supernis mysteriis disputare contenderent1470/1486/1530: contenderint, et tanquam caeci et ebrii non mutuo duntaxat errore, sed plerisque in locis secum iisdem semper de rebus dissentiant1470/1486/1530: dissideant.

2.2.6 Atqui illitteratus hic et rudis a Bethsaida Zebedaei filius (et si saepe numero nominum asperitatem greci deriserint. Audenter tamen dicam. quanto enim magis nostri1530: nostra gens barbara illis uidetur, et gentili ornatu et culto1530: cultu abstinet, tanto nostraB: nostro apparent clariora.)

2.2.7 Hic inquam barbarus et ineruditus ea1470/1486/1530: hec loquitur, quae nemo unquam mortalium nouit, neque loquitur tantum, sed persuadet. Quod si illud duntaxat assecutus esset, non paruam de se concitasset admirationem. Nunc cum alterum accedat longe mirabilius, quod maxime arguit diuina esse, quae ab eo dicuntur, quod per omne huius uitae curriculum doctrinam suam uniuersis persuaserit auditoribus, quis infusam ei uirtutem incredibili admiratione non prosequatur?

2.2.8 Et profecto hoc maximum est argumentum nihil ex se ipso Ioannem locutum. Qui ex media barbarie euangelio suo uniuersum comprehendit orbem. Corpore autem habitauit asiam, ubi antiquitus omnes philosophorum sectae philosophatae sunt.

2.2.9 Iccirco locus is daemonibus obnoxius est, et admodum formidabilis. In medio tamen inimicorum claruit, et1470/1486/1530: om. illorum fugata caligine arcem euertit quam munitissimam. Animo uero in eum secessit locum, qui idoneus et accomodatus ei esset, qui eiusmodi operaretur, ut gentilium opiniones penitus abolerentur, sua autem indies fierent clariora.

2.2.10 Ex quo enim et hic, et reliqui piscatores fuerunt, et pythagoreae1486: pythagore et platonicae siluerunt disciplinae, quae superiori tempore tanti nominis et auctoritatis ferebantur, ut ne nomine quidem a plaerisque sint cognitae. Atqui et Plato ad tyrannos se contulit accitus, ut aiunt, et multis cum sociis in Siciliam nauigauit.

2.2.11 Pythagoras uero magnam graeciam inhabitans innumera magicae genera nouit. Cum bobus enim loqui (hoc enim ipsum fecisse aiunt) nihil aliud est quam magica, et inde maxime constat. Nam qui bruta sic1470/1486/1530: ita allocutus est, nulli hominum profuit, sed obfuit1530 om. plurimum.

2.2.12 Atqui aptior ad philosophicas rationes humana natura est. Ille tamen cum aquilis et bobus, ut ferunt, disputans, praestigiis alliciebat. Neque enim ratione1530: rationis expertem naturam, ut ratione1530: oratione uteretur effecit. Neque enim humanis uiribus fieri potest, sed mendaciis decepit ignaros,

2.2.13 et nulla ex parte humanae consulens utilitati, aequum1530: aequum non esse et fabas edere, et plantarum capita auditoribus persuasit. Quodque praeceptoris anima nunc in fruticem, nunc in puellam, nunc in piscem uerteretur. Nonne merito illa omnia extinxit, aboleuitque1486: oboleuitque uera et perfecta doctrina? Merito sane et ratione1470/1486/1530: recte1486: recte quidem optima.

2.2.14 Sed non itidem indocti et illitterati uiri doctrina euanuit. Verum Siri, Aegyptii, Indi, Persae, Aethiopes1486: persesethiopes, et innumerae aliae gentes in suam transferentes linguam homines barbari philosophari didicerunt.

2.3.1 Non temere igitur dixeram Ioanni theatrum esse uniuersum orbem. Non enim suis omissis hominibus ad brutorum naturas inuestigandas elaborauit, quod superuacaneae et inanis philosophiae et summae amentiae est. Sed cum coeteris omnibus hoc quoque morbo expulso, id tantum annixus1470/1486/1530: adnisus est, et totis uiribus contendit, ut uniuersus orbis utilitatem et uirtutem a terra in caelum transferre edisceret.

2.3.2 Iccirco nulla caligine, nullis tenebris, suam operuit doctrinam, ut illi qui1470/1486/1530: om. oratione1530: ratione sua prauis opinionibus obscuritatem tanquam uelum quoddam indiderunt. Huius autem doctrina solis radiis clarior est, atque illustrior, ideoque in omnes mortales propagata.

2.3.3 Non enim iisB/1530: his quibus cum consuetudinem habebat, quinque annorum indixit silentium, quemadmodum ille. Nec sic docuit tanquam insensibilibus assideret lapidibus. Neque numeris omnia contineri fabulatus est, sed omni eiecto sathanae fastidio, atque illuuie, tanta doctrinam suam perfudit facilitate, ut non modo sapientibus, sed et mulierculis, et adolescentulis quicquid dixerit, ante oculos poneret.

2.3.4 Ea enim et uera esse et utilia audituris omnibus confirmauit. Quod omnia post illum saecula testimonio1530: testimonia perhibent. Vniuersum nanque ad se orbem allexit, et ab omni calamitate uitam nostram liberam reddidit, postquam suam nobis1486: nobis suam communicauit doctrinam. Quapropter mortem potius quam Ioannis praecoepta contemnere malimus1530: malumus,

2.3.5 quae plane constat nihil abiectum, nihil humanum sapere, sed diuinum et caeleste esse, quicquid e sacro eius pectore emanauit. Nullum hic1486: hac tumorem uerborum atque fucum, nullam superfluam compositionem, et stilum ineptum uidebimus. Longe enim haec ab omni absunt philosophia, sed diuinum et inexpugnabile robur, et sacrorum dogmatum tantam uim, ut nullo possit pacto superari. Praeterea innumerabilium bonorum satietatem1530: societatem.

2.3.6 Verborum sane et orationis curiositas superflua est, et sophistis digna, uel potius ignaris adolescentibus, ut ipse quoque apud eos philosophus1530: philosophus inducat magistrum suum admodum hanc artem apud iudices coarguentem, quod uerba ab ipso audientB: audiente simplici, et1470/1486/1530: om. ut ita dicam doctrina subrustica, nullis uocabulorum fucata illecebris.

2.3.7 Haud enim decet, inquit, o uiri hac in aetate ficta fucataque oratione adolescentuli more me audiatis. Et animaduerte1470/1486/1530: animaduertite quam sit ridiculus. Quod enim tanquam turpe philosophiaque indignum, et adolescentulorum opus fugere professus est. Huic ipse maxime operam dedit, hoc unum summo studio contendit, et nihil in platone praeter hoc admiratione dignum uideri licet.

2.3.8 Et quemadmodum sepulchra extrinsecus ornata, si exteriorem illam faciem amoueris, cadauerum sanie, et exesorum ossium plena reperiuntur, itidem in philosophorum opinionibus detecta uerborum superficie et ornatu, multa inania absurdaque depraehenderis, maxime ubi de anima philosophantur, nunc honore, nunc contumelia, nullo modo modestia ue adhibita, eam afficientes. Hoc diabolicum rete1470/1486/1530: recte est nulla ex parteB: om. mediocritatem seruare, sed in alterutrum extremorum allectos animos ad errorem trahere,

2.3.9 cum nunc ad diuinam substantiam, neque modo, neque pietate seruata, eam efferat1486/1530: afferat, nunc in sues, et asinos, et abiectiora quoque animantia turpiter inducat1486: indicat. Verum de his satis superque. Siquid enim ab hisB: iis utilitatis accipi posset, etiam1470/1486/1530: et amplius huic sermoni esset immorandum. Sin adeo friuola, turpia, ridicula, despicienda sunt et superuacanea.

2.3.10 Quare tandem eorum fabulis omissis ueram aggrediamur doctrinam, quae ad nos per huius piscatoris linguam caelitus deducitur. Nihil enim humanum, nihil terrenum sapit. Agite igitur ipsam Ioannis orationem in medium proferamus, et quod principio hortati sumus, ut diligenti attentione his sermonibus uacaretis, id uobis in praesentia in memoriam reducimus.

2.3.11 Quanam1470/1486/1530: Qua nanqueigitur1470/1486/1530 om. ratione Ioannes ita in euangelio suo exorsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum.1470/1486/1530: deum? Animaduerte euangelistae fiduciam: et uerborum uim. Nihil dubitat, nihil coniectatur, sed certa omnia assertione proloquitur. Magistri siquidem est, in iis1470/1486/1530: his quae dicit nihil ambigere.

2.3.12 Nam si is qui alios edocet1470/1486/1530: docet, alterius indiguerit doctrina, non praeceptoris, sed discipuli munere se1530: se munere fungi, si recte iudicabit, intelliget. At siquis ambigeret, quid tandem prima omissa causa, ad secundam quam primum transit,1470/1486/1530: transit? primum quidem et secundum in hac re praetermittamus. Non enim nostra haec. Nam et numero, et omni temporum consequentia diuinitas1470: diuturnitas prior est et superior. Quapropter his omissis patrem a nullo esse, filium a patre genitum confiteamur.

2.4.1 Recte inquit: Verum quonam pacto nulla habita patris mentione, de filio sermonem aggreditur? Quoniam omnibus patrem esse constabat, si non ut patrem, saltem ut deum, unigenitus autem ignorabatur. Quare haud immerito ad eius cognitionem a principio statim festinauit, ut nescientibus eum ostenderet. Praeterea neque patrem in filii mentione subticuit, et cognosce, quaeso, spiritalem sapientiam.

2.4.2 Norat1470/1530: Nouit homines antiquitus prae omnibus maxime deum et uenerari et asserere. Iccirco hinc principium1486: principum fecit, et prosequens: deum inquit esse, non qualem Plato, qui alterum mentem, alterum animam1486/1530: animum esse profitetur. Haec enim a diuina et immortali natura, quae nihil habet nobiscum commune longe absunt. Sed secessitB: secessit in communicatione ad creaturam secundum substantiam dico, non secundum habitudinem.

2.4.3 Propterea1470/1486/1530: Preterea uerbum ipsum appellauit. Cum enim nos docturus esset hoc uerbum unigenitum esse dei filium, ne passibilem quispiam naturam suspicaretur, praeoccupata uerbi1486: verba appellatione, omnem aufert suspitionem. Inde enim et filium, et nulli passioni subiectum significat.

2.4.4 Vides ne ut dixi, quod1470/1486/1530: qui cum de filio loquitur patrem non subticet? Quod1530: Quo si haec satis non sunt ad omnia ostendenda, nulla te admiratio teneat. De deo enim nobis sermo est, quem neque dicere, neque intelligere pro ipsius magnitudine quisquam potest. Ideo Ioannes substantiae nequaquam nomen affert. Quippe cum dici nequeat, quaenam dei sit1486: fit substantia, ubique autem eum nobis ex operibus manifestat.

2.4.5 Siquidem hoc uerbum paulo post uideri licet lucem1530: lumen appellatum, et lucem uitam, et uitam ueritatem. Non tamen hac duntaxat causa his eum nominibus appellauit, sed hac quidem prima, altera quoniam patrem nobis1470/1486/1530: nobis patrem annuntiaturus erat: Omnia enim, inquit, quaecunque audiui a patre meo nota feci uobis.

2.4.6 Vocat autem ipsum et uitam et lucem. Nam a notione lux nobis largita est, et a luce uitaB: om.. EtB: Ecce profecto non unum nobis nomen, non duo, non tria,1530 om. non etiam plura satis sunt ad diuinas res edocendas. Sed acquiescamus, si uel multis quamuis obscure, quae deo attribuuntur, possimus1470/1486/1530: possumus percurrere.

2.4.7 Non autem simpliciter ipsum1486/1530: eum uerbum1486/1530 om. appellauit, sed cum1486: eum articuli adiectione a reliquis ipsum hoc loco separans. Age quam uere dixerim a caelo hunc nos euangelistam allocutum.

2.4.8 Contemplare quomodo ab ipso statim exordio superne aduolans auditorum animos mentesque supra omnia, quae1470: quam sensu percipiuntur1486: precipisstur, erexeritB: erexit supra terram, mare, caelum, angelos, cherubim, seraphim, omnem denique creaturam, et ut eo ascenderent1470/1486/1530: ascenderet, persuasit. Quid igitur? Nunquid cum ad tantam nos erigeret altitudinem, ibi nos sistere potuit?

2.4.9 Nequaquam. Sed quemadmodum siquis eum, qui ex litore ciuitates, oras, portusque conspicatus sit, in medium postmodum pelagus proueheret, priorum conspectu amoto in nullum certum obiectum, sed in infinitum eius dimittit intuitum. Sic euangelista supra omnem nos creaturam ad caelestia erigens, ad superna1470/1486/1530: supernum erectum oculum dimittit nullo fine, ut arcana illa assequamur, nobis adhibito. Quippe qui nullus est.

2.4.10 Ascendens igitur ad uerbum, quod in principio erat, hoc inquirit principium, quo inuento, cum semper eius mentis aciem magis perstringat, non habet, ubi ratione innitatur, sed intente suspiciens, cum cessare nequaquam ab inquirendi labore possit, rursum ad inferiora descendit. In principio enim erat uerbum, nihil aliud, quam quod semper sit, significat.

2.4.11 Ecce ueram1470: naturam philosophiam, et diuina dogmata, non qualia gentilium qui tempora, et deos hos antiquiores, illos iuniores posuerunt, sed nihil tale in nostra religione. Nam si deus est, quemadmodum est, nihil eo superius. Si omnium conditor, primus. Si dominus et princeps omnium, omnia post ipsum et creaturae et saecula.

2.4.12 Volebam et alia in praesentia uobis exponere, nisi uererer animos uestros1486: nostros iam1530 om. audiendo defatigatos. Quare iis1470/1486/1530: his admonitis, quae sint nobis1470/1486/1530: uobis ad dictorum dicendorumque attentionem1470: attentione utilia, finem nostrae imponamus orationi. Quaenam igitur ea sunt?1470/1486: sunt:

2.4.13 Scio plurimos uerborum longitudinem1470/1486/1530: longitudine fastidire. Quod eo fit, quoniam anima multis saecularibus curis oneribusque opprimitur. Sicut enim oculorum acies pura et lucida acute omnia intuetur, neque etiam in tenuissimis depraehendendis corporibus elaborat. Verum siquis malus a capite humor, uel caligo aliqua ad oculum ascendit, densa quaedam ante pupillam nebula obiicitur, quae ne crassiora quidem corpora uidere sinit, ita animae usu uenit.

2.4.14 Cum omnis perturbatio, quae eam offenderat purgata est, intenteB: intenta oportuna omnia prospicit. Verum cum plurimis turbatur affectibus, uim illam omnem1530: omnem illam amittit, ut nihil altum ualeat intueri, sed quam primum nebula obiecta, et somno, atque segnitie, quae ad uirtutem et uitam utilia sunt, nulla in his1470/1486: iis capessendis alacritate contemnit.

2.5.1 Hoc ne uobis accidat (non enim omittam quin semper uos admonitos faciam), curam1470/1486: animam; 1530: animum1470/1486: animam; 1530: animum adhibeatis diligentem1470/1486/1530: diligenter, ne ea uobis dicantur, quae fidelibus Hebreorum a Paulo, cum multa se ad eos interpretatu difficilia locutum diceret, non quod suapte natura talia essent, sed quod desidiae eos, et negligentiae in iisB/1530: his accipiendis argueret. Qui enim infirmus imbecillisque est, non secus breui ac1470/1486/1530: quam longa oratione perturbatur, et quae manifesta et facillima sunt, difficillima1470/1486/1530: difficilia esse autumat.

2.5.2 Nemo in hac concione huiusmodi affectibus coinquinetur, sed omni huius saeculi cura solicitudineque abiecta, diligenter huic aures doctrinae abhibeat. Quippe cum pecuniarum fames auditorum animos occupauit, nulla profecto ratione eiusmodi1486/1530: huiusmodi, in aliis rebus accipiendis desyderio flagrare poterunt. Neque enim unius anima multis sufficere potest cupiditatibus, sed ab alia alia opprimitur, et diuisa fit imbecillior, cum alia dominetur, et totum ad se animum trahat, quod in liberorum amore usu uenit.

2.5.3 Nam qui unum duntaxat habet, eum incredibili animi ardore prosequitur. Qui plures, in eo diuisi affectus infirmiores1530: inferiores redduntur. Quod si in naturali caritate, et ui et cognato amore euenire consueuit, quidnam in eo, quod a uoluntate et arbitrio nostro proficiscitur existimandum est?1486/1530: estimandum est, Maxime cumB: dum harum rerum amatores pugnantes inter se affectus et cupiditates habeant.1530: habeant?

2.5.4 Contrarius pecuniarum amor huiusmodi attentionis desyderio est. Huc ingressi caelum ingredimur. Non in hanc concionem dico, sed si animos ad eam attente audiendam praeparabimus, terrestrem uitam agentes, caelum ascendere, et caelestia depraehendere et audire possumus, quibus nemo terrena admisceat.

2.5.5 Nemo in hoc consessuB/1486: consensu domesticarum rerum cura impediatur. Hinc emolumentum et ad domesticos parietes, et ad forum auferre1486/1530: affere, et nobiscum tenere oportuit, non animam domesticis et fori oneribus, cogitationibusque opprimere.

2.5.6 IdeoF: Ideoque doctrinae sedem ingredimur, ut omni penitus sorde abluamur. Nam si parum studii, diligentiaeque diuinis sermonibus, huius saeculi occupationibus distracti adhibuerimus, longe satius hac concione abstinuissemus. Nemo igitur in ecclesia super domo et familia cogitet, sed domi ecclesiam et diuinas res animo complectatur.

2.5.7 Haec coeteris rebus omnibus sint nobis preciosiora. Haec enim animae suntB: om., illa uero corporis. Immo et animae et corpori haec plurimum conferunt. Iccirco ea nobis omnium potissima ducamus. Reliqua superuacanea. Diuina nanque et praesenti et futurae uitae accomodata sunt. Terrena uero neutri, nisi ab illis praescripta lege moderentur.

2.5.8 Non enim duntaxat quales futuri simusF: sumus, et quo pacto illam uicturi simus uitam, cognoscere oportet, sed quanam ratione in hoc quoque saeculo peregrinandum nobis est. Et profecto aedes haec huius uitae spiritalis est medicina, ut quae exterius accoeperimus uulnera, hic curare possimus, non ut nouis accoeptis discedamus.

2.5.9 Quod nisi spiritus sancti sermonibus uacauerimus, non modo priores non abluerimus1486/1530: ablueremus nequitias, sed et aliis coinquinabimur. Summa itaque diligentia iis1470/1486/1530: his quae nobis coelitus reuelata sunt, attendamus. Neque multum laboris supererit, si principium et materiam ipsam curabimus intelligere. Sed paruo primum labore suscoepto, alios deinde secundum Paulum admonere poterimus.

2.5.10 Hic enim apostolus quam altissime erigitur, et incredibilem effundit doctrinam, in qua longe magis quam coeteri immoratur, ne friuolis et superuacaneis imbuamur. Quamobrem haec paulatim exponimus, ut facilia omnia1486/1530: om. ante oculos uobis1470/1486/1530: nobis ponantur. Ne ue excidant. Magna nosB: uos formido teneat, ne diuinae sententiae fiamus obnoxii, cum inquit: Si non uenissem, et locutus eis non essem, peccatum non haberent.

2.5.11 Ecquid nam amplius, quam qui nihil audierunt, consequemur, cum auditis diuinis sermonibus, nihil ex iis1530: his domum referimus, sed uerba tantum admiramur1486/1530: admiremur? Date igitur nobis, ut in bonam terram semen iaciamus. Curate ut ad id recipiendum praeparemini, et siquis spinas fouerit, spiritus sancti ignem iniiciat. Siquis durum et contumax cor habuerit, eodem igne et molle reddet et placabile.

2.5.12 Siquis secus uiam multis cogitationibus conculcatur, interiora petat, neque iis1530: his assideat, quae ipsum unco ad se trahere annituntur, ut bonarum segetum in uobis1470: nobis exuberantium prouentum pulcherrimum conspicemur. Hoc pacto nos ipsos curabimus, et incredibili desyderio hos spiritales sermones hauriemus, et si non uno statim momento, paulatim saltem omnibus saecularibus molestiis liberabimur. Quare summa nobis attentione elaborandum est, ne nobis dicatur quod aspidis surdae aures habeamus.

2.5.13 Quid enim a fera talis differt auditor? Non ne omnibus brutis est rationis expertior, qui loquentem deum audire dedignatur? Si deo placere hominis est, qui audire negligit, quanam ratione id assequatur,1470/1530: assequetur?; 1486: assequetur1470/1530: assequetur?; 1486: assequetur is profecto nihil1470/1486/1530: nil differt a belua.

2.5.14 Consydera igitur quam turpe, quam scelestum sit, cum Christus nos ex hominibus angelos fieri uelit, ex hominibus in beluas sponte nostra mutari. Ventri enim seruire, et pecuniarum cupiditate1486/1530: cupiditati semper inhiare, irasci, mordere, calcitrare, non hominum sed beluarum potius est.

2.5.15 Atqui1486/1530: Atque singulae beluae singulos ut ita dicam habent affectus, et eos suapte quidem natura, homo autem ratione, consilio,1470/1486/1530: om. et diuina uita primum abiecta, omnia sibi1486/1530: si pro arbitrio indulgens1486/1530: indulges, non modo belua, sed monstrum multiforme, et uarium euadit, neque ullamB: nulla; 1486: illamB: nulla; 1486: illam a natura ueniamB: inueniam meretur. A uoluntate enim et sententia omnis ea malitia proficiscitur.

2.5.16 Sed absit, ut hoc unquam de Christi ecclesia suspicemur. De nobis quidem meliora, et quae ad salutem faciant, persuasi sumus1470/1486/1530: persuasimus. Verum quo magis hoc nobis persuademus, eo uehementius rationibus quae nos ab omni immunditia praeseruare possint, inuigilabimus, ut ad ipsum uirtutum cacumen euadentes, quae nobis promittuntur, bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.B/1470/1486: om.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY