PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.4 Contrarius enim pecuniarum amor, amori auditionis huius. In celum intramus, intrantes huc. Non loco dico, sed dispositione. Licet enim et in terra existentem, stare in celo et que illic inde sunt audire.
CLOSE
Griffolini

2.5.4 Contrarius pecuniarum amor huiusmodi attentionis desyderio est. Huc ingressi caelum ingredimur. Non in hanc concionem dico, sed si animos ad eam attente audiendam praeparabimus, terrestrem uitam agentes, caelum ascendere, et caelestia depraehendere et audire possumus, quibus nemo terrena admisceat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.4 Contrarius pecuniarum amor huiusmodi attentionis desiderio est. Huc ingressi, coelum ingredimur: non in hanc concionem dico, sed si1603: in animos ad eam attente audiendam praeparabimus, terrestrem vitam agentes coelum ascendere, et coelestia deprehendere, et audire possumus,
CLOSE
Montfaucon

2.5.4 Contrarius enim est pecuniarum amor doctrinae hujus amori. In caelum intramus cum huc ingredimur. Non de loco, sed de affectu loquor: potest enim qui in terra degit, in caelo stare, et caelestia cogitare, imo audire.