Explanatio
[Omelia II]
2.1.1 In principio erat uerbum. Siquidem Iohannes loqui nobis deberet, et sua nobis dicere necessarium esset, et genus eius et patriam et educationem edocere. Quia uero non hic sed deus per ipsum ad hominum loquitur naturam, superfluum michi uidetur, et superuacuum hoc inquirere. Magis autem neque ita superfluum est, sed et ualde necessarium.
2.1.2 Quando enim didiceris quis fuit et unde et ex quibus et qualis. Deinde audieris eius uocem et philosophiam omnem tunc bene scies, quoniam non illius sunt hec, sed diuine uirtutis mouentis eius animam. Cuiatis enim fuit patrie? Patrie quidem nullius. Castelli uero uilis et regionis deterioris et nullum ferentis bonum.
2.1.3 Galilee enim detrahunt quidem scribe dicentes: Interroga et uide quoniam ex Galilea non surrexit propheta. Detrahit autem et qui uere Israelita est dicens: Ex Nazareth potest aliquid boni esse? Et huius existens terre? Neque insignis uille alicuius fuit, sed neque ex nuncupatione hic inde fuit. Patris uero piscatoris inopis; ita egeni ut et filios ad eandem duceret operam.
2.1.4 Nostis autem uniuersi quoniam nullus artifex eliget facere filium sue artis heredem, nisi uehementer coartet inopia, et maxime cum uilis ars fuerit. Piscatoribus autem nichil pauperius neque uilius, sed neque indisciplinabilius. Fiet utique. Verumptamen et in hiis ipsis, hii quidem maiores, alii uero minores sunt.
2.1.5 Sed apostolus noster hic, minorem et ordinem tenebat. Non enim amari uenabatur, sed in paruo quodam stagno conuersabatur. Et circa hoc eum uertentem cum patre et iacobo fratre suo, et scissa suentem retia, quod et ipsum ultime inopie erat; ita uocauit Christus, discipline uero eius que foris quidem et ex hiis discere quoniam non in aliquo participatio ei erat. Sed aliter et Lucas testatur, scribens quoniam non solum ydiota, sed et illitteratus fuit decenter.
2.1.6 Qui enim ita inops et neque ad forum se et immitebat; neque dignis fide loquebatur uiris, sed piscationi affixus erat; si quando uero et cum aliquo conueniebat, cum cauponibus et piscium coquis conuersabantur, quo feris et irrationabilibus debebat melius dispositus esse. Qualiter autem non ipsorum imitari piscium silentium?
2.1.7 Hic igitur qui piscator qui circa stagna uertebatur, et retia et pisces, qui a bethaida galilee, qui patris piscatoris inopis, et inopia ultima, qui ydiota simplicitate et hac ultima, qui litteras neque antea neque postea didicit, postquam uenit ad Christum, uideamus quid loquitur, et de quibus nobis enarrat.
2.1.8 Non de hiis que in agris degregatim euntibus piscibus de hiis que in fluminibus. Hec enim fortassis a piscatore auditurum esse se expectat quis. Sed ne timeatis. Nam horum quidem nichil audiemus. Ea uero que sunt in celis, et que nullus nunquam didicit ante hunc, audiemus.
2.1.9 Ita enim nobis excelsa dogmata, et conuersationem optimam et philosophiam uenit portans, et qualem decet eum qui ab ipsis loquitur sancti spiritus thesauris. Hec igitur piscatoris? Dic michi. Rectoris uero uniuersaliter? Sophiste uero et philosophi? Hominis uero eius qui ea que foris est eruditus est sapiencia? Nequaquam.
2.1.10 Non enim simpliciter humane est anime de incorruptibili et beata illa natura illa natura dei talia philosophari, de hiis que post ipsam sunt uirtutibus, de immortalitate et uita infinita, de natura corporum mortalium, postea futurorum, de supplicio, de futuro iudicio, de actis noxiis que in uerbis, que in operibus, que in cogitatione et mente, et quid quidem est homo scire, quid autem est mundus, et quid quidem est uere homo, quid autem est qui putatur quidem esse non autem est. Quid est malitia, et quid uirtus.
2.2.1 Horum enim quedam quesierunt quidam? qui circa Platonem et Pythagoriam. Aliorum enim neque recordandum est philosophorum. Ita hinc cum superhabundantia derisibiles effecti sunt uniuersi.
2.2.2 Qui denique amplius aliis in admiratione deuenerunt apud eos, et crediti sunt esse uertices doctrine illius, hii maxime aliorum sunt qui et gracia rei publice quidem et leges quasdam componentes scripserunt. Sed tantum in omnibus turpius pueris derisi sunt. Mulieres enim communes omnibus fatientes, et uitam ipsam euertentes, et honestatem componentes nuptiarum, et alia talia derisibilia promulgantes, ita uitam suam omnem consumpserunt.
2.2.3 Propter dogmata uero que sunt de anima, neque superhabundantiam aliquam dereliquerunt, confusionis dereliquo. Muscas et conopes et arbores hominum dicentes fieri animas, et domini ipsum animam esse dicentes, et alia quedam talia deformantes, et non hoc solum eorum est accusatione dignum, sed et quamplurimus suorum sermonum eurippus est. Sicut enim in eurippo huc et illuc circumdelati, ita nunquam in eisdem steterunt, quasi a formidolosis et fallacibus excogitationibus omnia loquentes,
2.2.4 sed non piscator hic ita, sed omnia cum infallatia loquitur, et sicut in petra stans, nusquam circumuertitur ut a spiritu sancto resonatus. In ipsis enim inpenetrabilibus fieri dignus effectus et omnium dominatore in se ipso loquentem, nichil humanum passus est.
2.2.5 Illi uero sicut in regiis neque per sompnium ascendere digni effecti sunt. Extra uero in foro cum aliis conuersantur et ita et hii a propria mente connitientes de inuisibilibus multo errauerunt errore, de ineffabilibus disputare uolentes. Et quemadmodum ceci et ebrii in ipso errore se inuicem consciderunt. Non solum sibi inuicem uero sed et sibi ipsis multociens et de eisdem semper transpositi.
2.2.6 Illiteratus uero hic qui ydiota qui Abechaida qui Zebedei filius, et si enim infinite derideant gentiles horum nominum rusticitatem, nichilominus ea cum ampliori dicam propalatione. Quantumcumque enim utique genus barbarum apparuerit et a greca remotum fuerit disciplina, tantum clariora nostra apparebunt.
2.2.7 Quando igitur barbarus hic et indisciplinatus talia loquitur que nullus eorum qui in terra sunt hominum nouit umquam, et non loquitur solum, sed et persuadet quamuis si hoc solum esset magnum miraculum esset. Nunc autem cum hiis et aliud uerto maius tribuit, argumentum quod a deo inspirata sunt ei ea que dicuntur, hec scilicet quod eis qui audiunt suadet, omnibus per omne tempus. Quis non admirabitur habitantem in eo uirtutem?
2.2.8 Etenim hoc quod dixi maximum est argumentum quod nichil ex se in legis lationem deducit. Hic igitur barbarus euangelii quidem scriptura orbem terrarum apprehendit uniuersum. Corpore uero mediam detinuit asyam, ubi antiquitiis philosophabantur omnes,
2.2.9 et illic demonibus est terribilis in medio inimicorum preclarus existens, et tenebras eorum extinguens et metropolim demonum dissoluens, anima uero ad regionem ascendit illam illam, que competens est ei qui talia operatus est. Sed que ethnicorum sunt, omnia extincta sunt et euanuerunt. Que uero sunt huius, cotidie clariora fiunt.
2.2.10 Ex quo enim et hic et reliqui piscatores fuere ex tunc que Pythagore quidem erant in silentium deuenerunt, et que Platonis extimata prius ualere, et neque ex nomine eos nouerunt multi. Quamuis et Plato cum tyrannis habuit conuersationem ab eis ut dicunt uocatus, et in siciliam nauigauit, et multos habuit amicos.
2.2.11 Pithagoras uero maximam hellada susceperat graciam, et deceptionis ostendit species infinitas. Bobus enim loqui, etenim et hoc aiunt, eum fecisse, et hoc nichil aliud quam deceptio erat, et manifestum est maxime inde. Qui enim irrationabilibus ita loquebatur hominum nullum proficium generi fecit, sed et maxime obfuit.
2.2.12 Et nimirum aptior ad philosophie sermones hominum natura, sed tantum ille aquilis quidem et bobus loquebatur sicut aiunt decipiens. Neque enim irrationalem rationalem fecit naturam. Non enim possible est istud, sed machinationibus insensatos decipiebat.
2.2.13 Et homines dimittens docere quid utilium, docuit quoniam equale erat fabas comedere et eorum qui genuerunt capita et discipulis suasit, quoniam utique magistri anima, quandoque quidem rubus fiebat quando uero puella, quandoque uero piscis. Non decenter omnia illa extincta sunt et euanuerunt omnino? Decenter et secundum rationem euanuerunt.
2.2.14 Sed non omnia que sunt ydiote eius illiterati, ita euanuerunt. Sed et Syrri et Egyptii et Iudei et Perse et Ethiopes, et infinite alie gentes in suam transmutantes linguam ea que ab isto introducta sunt dogmata didicerunt homines barbari philosophari.
2.3.1 Non ergo inaniter dicebam, quoniam theatrum factum est ei omnis orbis terrarum. Non enim utique homines qui eiusdem sunt tribus relinquens, circa irrationalium uane laborabat naturas quod superflue philosophie et ultime dementie erat. Sed cum aliis passionibus et ab hac purgans homines passione, uno solo studuit. Vt orbis discat quid utilium et quid eorum que possunt eum transferre ad celum.
2.3.2 Propterea neque caligine aliqua et tenebrositate, occultauit suam doctrinam. Sicut faciebant illi eis qui intus recondita erant malis, eam que in dicendo est in certitudinem uelud quoddam uelum preponentes. Sed ea que huius dogmata ipsorum solarium radiorum sunt manifestissima. Ideoque ad omnes qui secundum orbem terrarum sunt homines expansa sunt.
2.3.3 Non enim quinque annis iubens aduenientes silere sicut ille, neque ut insensibilibus assidere lapidibus ita edocebat, neque innumeris esse omnia determinans fabulabatur. Sed abitiens sathanicam hanc omnem infirmitatem et lesionem, tantam in hiis uerbis immiscuit facilitatem ut non solum uiris prudentibus sed et mulieribus et iuuenibus sunt omnia que dicuntur manifesta.
2.3.4 Credidit enim ea et uera esse et utilia omnibus qui audituri sunt hominibus et testatur omne quod post eum est tempus. Est enim uniuersum ad se ipsum attraxit orbem terrarum et ab omni inani et tristi cautione nostram eripuit uitam, post sermonum horum enuntiationem. Propterea sine anima nostra eligeremus utique stare, magis nos qui hec audiuimus, quam sine dogmatibus que ab illo sunt tradita nobis.
2.3.5 Igitur et hinc et ab omnibus aliis manifestum est, quoniam nichil eorum que sunt huius est humanum, sed diuine quidem et celestes sunt doctrine hee, que per diuinam hanc ad nos uenerunt animam. Non enim sonitum uerborum neque dictionis fascetum, neque nominum et uerborum ornatum et compositionem uidebimus hic superfluam et inutilem. Procul enim sunt hec ab omni philosophia, sed fortitudinem et diuinam et dogmatum rectorum immachinabilem uirtutem et infinitorum exhibitionem bonorum.
2.3.6 Que enim secundum narrationem exquisitio ita superflua erat, et sophistis digna. Magis autem neque sophistis sed prius insensatis, ut et ipse qui aput eos philosophus, introducat magistrum suum ualde confusum hac arte et dicentem iudicibus quoniam audient ab ipso dogmata simpliciter et ut contingit dicta. Non nimirum pulchritudine sermonum decorata, neque uerbis et nominibus ornata.
2.3.7 Neque enim alicubi competit ait: O uiri huic etati sicut puero componenti sermones, ad uos enim intrare. Et uide hunc qui multum est derisione derisibilis; quod enim ut turpe et philosophie indignum et ut puerorum opus dixit eum fugere hoc maxime omnium ipse studuit. Ita utique gloriationis erant solius. Et Platonis nichil aliud est admirari quam hoc solum.
2.3.8 Et quemadmodum sepulchra exterius dealbata si discooperueris sanie et fetore et corruptis uidebis plena ossibus, ita et philosophi huius dogmata, si ab ea que secundum dictionem denudaueris speciositate, multa uidebis abhominatione plena, et maxime cum de anima philosophatur, immoderate eam honorans et blasphemans. Hoc enim dyabolicus est laqueus nusquam moderationem obseruare. Sed hiis que adulterutra superhabuntiis ad infamiam educere eos qui possidentur ab eo.
2.3.9 Nam nunc quidem ea dei ait substancie esse. Nunc autem eam ita immoderate et impie extollens cum alia rursus uituperat, superhabundantia in porcos et asinos inducens, et que adhuc hiis sunt inhonorabiliora animalia. Sed de hiis quidem sufficienter, magis autem et hec ultra mensuram. Nam siquidem quid utile est ab ipsis ediscere oporteret et amplius immorari. Si uero in tantum erat instandum ut deformitatem eorum et risum conspiceremus, et hec amplius docente dicta sunt a nobis.
2.3.10 Propterea dimittentes eorum fabulas nostra tangamus dogmata que desuper nobis sunt delata per linguam huius piscatoris, que nichil habent humanum. Age igitur ipsam in medium ducamus seriem, et quod in initio rogauimus et cum diligentia intendatis ea que dicuntur, hoc et nunc submemorantes, hec que dicta sunt nos apponemus.
2.3.11 Quid igitur in principio euangelista hic confestim ait: In principio erat uerbum, et uerbum erat aput deum. Vides propalationem et potestatem uerborum multam qualiter nichil dubitans neque conniciens, sed omnia enuntians loquitur. Hoc enim est magistri non circumferri in hiis que utique dicat.
2.3.12 Si enim is qui aliis est preponendus alio indigebit qui eum cum in fallatia stabilitate possit, non magistrorum sed discipulorum ordinem detinere utique dignus erit. Si uero dixerit quis et quid utique nunquam primam causam dimittens, mox nobis de secunda loquitur? Primam quidem et secundam causam refutamus dicere. Non enim nostra sunt hec. Numero enim diuinitas superior est et temporum consequentia. Ideoque hec quidem refutamus patrem uero confitemur ex nullo existentem, et filium ex patre genitum.
2.4.1 Vtique ait: Quid igitur utique umquam Iohannes relinquens de filio loquetur? Quoniam ille quidem manifestus omnibus erat. Et si non ut pater, sed ut deus, unigenitus autem ignorabatur. Ideo decenter eam que de isto est cognitionem, confestim in initio studuit imponere hiis qui nesciebant eum. Aliter neque patrem in hiis que de isto sunt sermonibus, tacuit. Et considera mecum prudentiam spiritualem.
2.4.2 Nouit homines quod antiquius est et quod est ante omnia et maxime honorantes, et ponentes deum. Propterea hinc primum facit principium. Et procedens et deum ait esse. Et non ut Plato hunc quidem intellectum, hunc uero animam dicens esse. Hec enim procul a diuina et incorruptibili sunt natura. Neque enim habet deus quid commune ad nos, sed separata est ab ea que secundum creaturas communione, ea que secundum substantiam dico, non tamen ea que secundum habitudinem.
2.4.3 Propter hoc enim et uerbum eum uocauit. Quia enim debet docere quia hoc uerbum unigenitus est filius dei, ut non passibilem extimet quis generationem preueniens uerbi nuncupatione, omnem destruit pernitiosam suspitionem et esse ex eo filium ostendens et impassibiliter.
2.4.4 Vides quoniam quod dixi neque patrem in hiis que de filio sunt sermonibus tacuit. Si uero non sufficiunt hec exempla representare omnia, ne mireris. De deo enim nobis est sermo qui neque dicere neque intelligere digne possibile est. Ideoque substantie quidem nusquam ponit nomen. Neque enim possibile est ei dicere quis numquam est substantia deus. Vbique uero nobis eum ab actibus ostendit.
2.4.5 Verbum enim hoc uidebit quis utique paulo post et lumen dictum, et lumen rursus nominatum uitam et uitam ueritatem. Non propter hoc autem solum ita nominauit, sed primam quidem hanc; secundam uero quia ea patris nobis debebat annuntiare. Omnia enim ait: Quecumque audiui a patre meo annuntiaui nobis.
2.4.6 Vocat autem eum et uitam et lumen, quoniam id quod a cognitione est lumen, nobis largitus est et eam que hinc est uitam. Et uniuersaliter non est nomen unum sufficiens, neque duo et tria, neque plura, docere ea que de deo. Sed amabile demum per multa posse saltem obtuse apprehendere ea que adsunt ei.
2.4.7 Non simpliciter uero eum uerbum dixit, sed cum articuli adiectione a reliquis eum et hac separans. Vides qualiter non uane dixi. quoniam de celis nobis loquitur nobis euangelista hic?
2.4.8 Vide nimirum mox ex initiis quo animam alans et mentem reduxit audientium? Supra sensibilia enim omnia statuens eam pre terra, pre mari, pre celo, et super angelos manuducit, et supra cherubin et seraphin, et super thronos, et super principatus, et super potestates, et ultra omnem simpliciter creaturam ambulare suadet. Quid igitur? Non ad tantam reducens altitudinem, hic utique nos sistere ualuit?
2.4.9 Nequaquam. Sed sicut siquis eum qui stat in naui secus littus et uidet ciuitates et stagna et portus cum in medium Pelagi duxerit, a prioribus quidem desistere fecit. Non tamen alicubi sistit ei oculum, sed infinitam deduxit considerationem. Ita et euangelista hic super omnem nos ducens creaturam, et ad superiora mittens secula, suspensum dimittit oculum non dans suscipere aliquem finem ad superiora quoniam neque est.
2.4.10 Ascendens enim ad principium sermo, querit quale principium. Deinde hoc idem erat inueniens semper anticipans eius intellectum; non habet ubi, ubi sistat cogitationem suam, sed intente inspiciens et nusquam quiescere potens, fessus reuertitur rursus ad inferiora. Hoc enim id est in principio erat. Nichil est aliud quam semper essendi significatiuum et infinite essendi.
2.4.11 Vides philosophiam ueram et dogmata diuina, non qualia grecorum tempora ponentium, et hos quidem seniores illos uero iuniores esse dicentium deos? Sed nichil tale apud nos. Si enim deus est, sicut est nichil, est ante eum. Si conditor est omnium, primus est ipse. Si dominator, et dominus uniuersorum, omnia sunt post eum et creature et secula.
Morale secundum. Quoniam oportet eos qui in ecclesia intrant et diligenter attendere hiis que dicuntur abstinere ab omni sollicitudine mundana.
2.4.12 Volebam ad agones descendere alios, sed fortassis fessa est uobis meus. Ideo admonens illa que sunt uobis et ad dictorum et dicendorum auditionem, utilia rursus silebo. Que igitur utique hec sunt?
2.4.13 Noui multos fastidientes ob eorum que dicta sunt longitudinem, hoc autem fit cum anima multis honeribus grauatur, mundialibus. Sicut enim oculus cum purus quidem fuerit et clarus et acute uidens est, non utique fatigatur, facile subtilissima corpora recognoscens. Cum autem humore aliquo a capite defluente malo uel ex inferioribus euaporatione aliqua fumosa ascendente, densa quedam ante pupillam factam fuerit nubes, nichil etiam consuetum manifeste dimittit uidere, ita et in anima fieri aptum natum est.
2.4.14 Nam cum expurgatam quidem esse contigerit et nullam habuit passionem molestantem, irremisse inspicit ad quecumque inspicere oportet. Cum autem multis turbata passionibus perdiderit suam uirtutem, ad nullum excelsum sufficere potest facile, sed fatigatur cito et recidit, et ad sompnum declinans et desidiam et ea que ad uirtutem et uitam que ex hac ei pertinent, emittit et non suscipit cum desiderio multo. Quod ut non et uos patiamini.
2.5.1 Non enim quiescam semper hoc ammonens robustam facite mentem nostram ut non eadem audiatis, que fideles Hebreorum a Paulo. Et enim illis multum factum esse dixit sermonem et difficile interpretabilem. Non quia talis erat, sed quia uos desides effecti estis auditibus. Qui enim inbecillis et infirmus est, et a breui ut a longo aptus natus est molestari sermone, et leuia et facile solubilia, difficile comprehensibilia existimat.
2.5.2 Sed nullus sit hic talis, sed omnem abigens sollicitudinem mundialem, ita hec audiat dogmata. Quando enim concupiscentia pecuniarum possidet auditorem, nequaquam poterit et a concupiscentia detineri auditionis huius similiter. Quia neque sufficit multis concupiscentiis una existens anima, sed alia ab alia leditur, et cissa inbecibilior fit dominante altera et totum in se ipsam consumente, hoc et in filiis contingere assueuit.
2.5.3 Nam cum unum quidem quis habuerit solum filium, cum superhabundantia diligit illum unum. Cum autem multorum factus fuerit filiorum pater, et que affectionis diuisa, inbecilliora fiunt. Si uero ubi naturalis est tyrannis et uirtus et cognata sunt que diliguntur, hoc contingit. Quid utique dicemus de ea que secundum uoluntatem est concupiscentia et affectione? Et maxime cum amores hii contrarie ad se inuicem iaceant.
2.5.4 Contrarius enim pecuniarum amor, amori auditionis huius. In celum intramus, intrantes huc. Non loco dico, sed dispositione. Licet enim et in terra existentem, stare in celo et que illic inde sunt audire.
2.5.5 Nullus igitur in celum ea que sunt terre inducat. Nullus hic statis, de eis que secundum domum sunt sollicitus sit. Domum enim et forum deceret ea que hic sunt luchra circumferre et habere. Non hanc ecclesiam hiis que ex domo et foro sunt honeribus grauati;
2.5.6 et propterea enim intramus ad hoc doctrine sedile, ut hinc eam que ab exterioribus est sordem abitiamus. Si uero debemus et in parua hac uacatione ab hiis que foris dicuntur uel aguntur ledi melius esset, neque a principio intrasse. Nullus igitur in ecclesia ea que secundum domum suam sunt meditetur. Sed et in domo ea que secundum ecclesiam sunt cogitet.
2.5.7 Omnibus sunt hec nobis preciosiora. Anime enim hec sunt. Corporis uero illa. Magis autem et corpori et anime, ea que hic dicuntur competunt. Propterea hec quidem sunt antecedentia opera. Omnia autem alia sunt superuacanea. Nam hoc quidem et future et presentis sunt uite. Illa uero neutrius, nisi secundum legem que de hiis posita est, dispensetur.
2.5.8 Non enim utique solum quid post hec erimus, et qualiter tunc uiuemus, hinc est discere sed qualiter et presentem dispensabimus uitam. Spiritualis enim medele infirmorum locus, est domus hec, ut quecumque susceperimus foris uulnera hinc curemus. Non ut et hinc coadimantes alia uulnera, ita abeamus.
2.5.9 Si enim spiritu nobis sancto loquente et attenderimus, non solum priora non abluemus, sed et alia uulnera assumemus. Intendamus igitur huic libro cum multo studio a nobis exposito. Neque enim multo indigebimis de reliquo negotio si principia et materiam cum diligencia didicerimus, sed parum in initiis laborantes, poterimus secundum Paulum et alios admonere.
2.5.10 Valde enim est altus apostolus, hic et multis est plenus dogmatibus et in hiis conuersatur magis quam in aliis. Ne igitur superuacanee audiamus propterea enim nobis et secundum modicum exponimus eum, ut nobis facile omnia comprehensibilia fiant et non effugiant memoriam. Timemus igitur nequando fiamus uocis eius obnoxii que dicit. Si non uenissem loqutus ei fuissem peccatum non haberent.
2.5.11 Quid enim habebimus hiis qui audierent plus, quando et post auditionem nichil deinde retesserimus habentes, sed admirantes ea que dicta sunt solum? Date igitur nobis in bonam seminare terram. Date ut nos amplius attrahatis. Et si quis spinas habet, ignem superimmittat sancti spiritus. Si quis duram et renitentem, pinguem faciat eam et mollem, eodem utens rursus igne.
2.5.12 Si quis secundum uias ab omnibus conculcatur cogitationibus ad interiora intret, et non adiaceat uolentibus ad rapinam superuenire ut uegetantia nostra uideamus postea. Si enim utique ita nostrum curam habuerimus et cum studio huic auditioni adheserimus spirituali, et si non repente sed paulatim ab omnibus liberabimur mundanis. Ideo attendamus ut non et de nobis dicatur: Quoniam aspidis surde aures eorum.
2.5.13 Quo enim a fera discrepare talis auditor? Dic michi. Qualiter autem non utique erit omni irrationabilior irrationabili, qui deo loquente non attendit. Si enim placere deo hec est hominem esse qui neque qualiter hoc dirigat audire uult. Nichil aliud quam fera est.
2.5.14 Excogita igitur quantum est malum Christo uolente nos ex hominibus pares angelis facere, nos ipsos ex hominibus ad feras transponere. Venter enim seruire et pecuniarum concupiscencia detineri et irasci et mordere et calcitrare, non hominum sed ferarum est,
2.5.15 quamuis fere quidem unam unaqueque ut ita dicam habet passionem, et hac secundum naturam, homo uero qui cogitationum principium abiecit, et ab ea que secundum deum conuersatione abscisus est, ab omnes se ipsum conuertit passiones. Et non adhuc fera sit solum, sed prodigium multiforme aliquod et uanum et neque eam que a natura est ueniam habet; electionis enim et uoluntatis est omnis malicia hominis.
2.5.16 Sed absit umquam hoc de ecclesia Christi suspicari. Credimus enim de uobis ea que sunt meliora et adherentia saluti, sed quanto credimus de uobis meliora, tanto a precustoditinis nichilominus desistemus sermonibus, ut ad ipsum redeuntes uerticem uirtutis pociamur promissis bonis que fiat omnes nos promereri gracia et misericordia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.