PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.12 Si quis secundum uias ab omnibus conculcatur cogitationibus ad interiora intret, et non adiaceat uolentibus ad rapinam superuenire ut uegetantia nostra uideamus postea. Si enim utique ita nostrum curam habuerimus et cum studio huic auditioni adheserimus spirituali, et si non repente sed paulatim ab omnibus liberabimur mundanis. Ideo attendamus ut non et de nobis dicatur: Quoniam aspidis surde aures eorum.
CLOSE
Griffolini

2.5.12 Siquis secus uiam multis cogitationibus conculcatur, interiora petat, neque iis1530: his assideat, quae ipsum unco ad se trahere annituntur, ut bonarum segetum in uobis1470: nobis exuberantium prouentum pulcherrimum conspicemur. Hoc pacto nos ipsos curabimus, et incredibili desyderio hos spiritales sermones hauriemus, et si non uno statim momento, paulatim saltem omnibus saecularibus molestiis liberabimur. Quare summa nobis attentione elaborandum est, ne nobis dicatur quod aspidis surdae aures habeamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.12 si quis secus viam multis cogitationibus conculcatur, interiora petat, neque his assideat qui ipsum vnco ad se trahere annituntur, vt bonarum segetum in vobis exuberantium prouentum pulcherrimum conspicemur. Hoc pacto si nosipsos curabimus, et incredibili desiderio hos spirituales sermones hauriemus, et si non vno statim momento, paulatim saltem omnibus secularibus molestiis liberabimur. Quare summa nobis attentione elaborandum est, ne nobis dicatur quod aspidis surdae aures habeamus.
CLOSE
Montfaucon

2.5.12 Si quis per viam a turba cogitationum invadatur, interiora petat, nec attendat iis quae ad rapiendum intrare vellent; ut comantes segetes vestras videamus. Nam si eam de nobis curam exhibeamus, et si magno studio spirituali concioni attendamus; si non confestim, saltem paulatim a saecularibus omnibus rebus nos expediemus. Ideo animum adhibeamus, ne de nobis dicatur: aspidis surdae aures eorum.