Homilia II (i)

2.1.1 In principio erat verbum. Si Ioannes nobis esset locuturus, et sua ipsius narrarurus, necesse esset et genus patriamque et vitam eius ostendere. Verum cum non ipse, sed per ipsum deus humanam alloquatur naturam, superuacaneum videri potest, huiusmodi in praesentia disquirere. Sed profecto admodum peropus est,

2.1.2 quippe cum quis Ioannes fuerit, et vnde, et quibus ortus parentibus, deinde eius vocem sapientiamque didiceris: non illius esse doctrinam, sed diuinae virtutis quae eius animam inspirauit, plane cognosces. Qua igitur fuit patria? Nulla quidem, sed e villa, et regione abiecta, nulli rei vtili.

2.1.3 Galilaeam enim contemnunt scribae, cum inquiunt: Interroga et vide, quod ex Galilaea non surgit propheta. Necnon et verus Israelita, dicens: Ex Nazareth potest aliquid boni esse? Huiusmodi Ioannes patria non modo non insigni aliqua, sed ne nota quidem ortus est, patre piscatore, adeo paupere, vt eandem artem filios erudiret.

2.1.4 Nemo autem ignorat nullum opificem cupere sibi filium suae artis haeredem relinquere, nisi nimia paupertate cogatur, maxime si ars eius vilis sit et abiecta: piscatoribus vero nil pauperius, nil abiectius1603: abiectus, addo etiam indoctius: in eorum autem numero alii aliis praestant,

2.1.5 hunc autem apostolum ex vilioribus fuisse id argumentum est, quod non in mari, sed paruo quodam in stagno, cum patre et Iacobo fratre piscabatur, scissaque resarciebat retia: quod non modicae erat paupertatis indicium. Sic eum vocauit Christus. Ex his sane intelligi potest, quam expers fuerit externae1603: aeternae doctrinae, et omnium penitus studiorum. Lucas etiam non solum indoctum, sed ignarum omnino literarum fuisse testatur, et recte quidem.

2.1.6 Nam qui cum adeo inopia laboraret, vt nec in foro versaretur, neque virorum praestantium vllam haberet consuetudinem, sed piscationi toto animo intenderet: vel sicui aliquando congrederetur, cum piscium cauponibus et coquis versans, quidnam feris et brutis praestare debuisset? Quid non piscium potius more obmutuisset?

2.1.7 Hic tamen piscator circum stagna, retia, pisces, semper versatus, a Bethsaida Galilaeae, patre piscatore paupere et rudi, qui literas, neque ante, neque postquam Christus secutus est, vsquam didicit: videamus quid loquitur, quam aggreditur disputationem.

2.1.8 Nunquid de rebus agrestibus, aut fluuialibus, quibusve instrumentis pisces capiantur? Huiusmodi enim a piscatore cognoscere quispiam exspectaret. Verum aliud narrantem audiemus, hoc est quae in coelo sunt, et quae nemo vnquam antehac intellexit.

2.1.9 Talem enim et tam profundam doctrinam, vitam optimam et philosophiam ad nos affert, qualem credibile est ab ipsis spiritus sancti thesauris accepisse, tanquam modo ex ipso coelo descenderit: imo neque omnes, qui in coelo sunt, scire ea credendum est, vt iam diximus, Nunquid haec tibi piscatoris videntur, an oratoris potius, an philosophi, an alius cuiuspiam in hac exteriori edocti sapientia? Nequaquam:

2.1.10 non enim humanae simpliciter est animae, de immortali et beata illa natura, et quae cum illa sunt potestatibus, de immortalitate et vita aeterna, de natura corporum mortalium, et eorum futura immortalitate, de supplicio, de futuro iudicio, de1603: om. verborum, operum, cogitationum, et sententiae vniuscuiusque examinibus intelligere, quid homo sit, quid mundus, quid vere sit, quid cum non sit esse videatur, quid vicium, quid virtus.

2.2.1 Horum nanque nonnulla Platonici et Pythagoraei inuestigare contenderunt. Neque enim reliqui nobis philosophi memorandi sunt, qui in1603: om. huiusmodi disputationibus perridiculi reperiuntur:

2.2.2 qui vero apud eos prae caeteris admirationi fuerunt, et illius scientiae habiti sunt principes, hi maxime sunt, qui et respublicas et leges condiderunt: in quibus longe magis, quam pueri sunt deridendi, cum mulieres omnibus communes instituerint, et mores, et nuptiarum pudorem, omnemque denique vitam tam ridiculis corrumperent sanctionibus.

2.2.3 In animae autem doctrina haud quisquam turpius errauerit. Quippe qui mures, culices, frutices, hominum animas fieri, et deum ipsum animam esse, et alia quaedam huiusmodi turpissime assererent. Neque hoc solum vituperandum est, sed magnus est ipsorum verborum euripus. Quemadmodum enim qui in euripo sunt, huc illuc iactantur: itidem hi nunquam sibi constant, vtpote incerta, et fragili sententia omnia loquentes.

2.2.4 Verum hic piscator omnia absque vlla dubitatione differens, tanquam petrae innixus, nulla ex parte titubat. Ipsis namque supernis penetralibus dignus habitus est, et cum omnipotentem deum in se loquentem habeat, nihil terrenum sentit,

2.2.5 vt illi, qui ne per quietem quidem regias ingredi meriti sunt: sed extra in foro et in aliorum hominum consuetudine pro captu suo inuisibilia coniectantes, multis se ambagibus inuoluerunt, cum de supernis mysteriis disputare contenderint: et tanquam caeci et ebrii non mutuo duntaxat errore, sed plerisque in locis secum iisdem super rebus dissideant.

2.2.6 Atqui illiteratus hic, et rudis a Bethsaida Zebedaei filius, etsi saepenumero nominum asperitatem Graeci deriserint, audenter tamen dicam. (Quanto enim magis nostra gens barbara illis videtur, et gentili ornatu et cultu abstinet: tanto nostra apparent clariora.)

2.2.7 Hic inquam barbarus et ineruditus haec loquitur, quae nemo vnquam mortalium nouit: neque loquitur tantum, sed persuadet. Quod si illud duntaxat assecutus esset, non paruam de se concitasset admirationem. Nunc cum alterum accedat longe mirabilius, quod maxime arguit diuina esse, quae ab eo dicuntur, quod per omne huius vitae curriculum, doctrinam suam vniuersis persuaserit auditoribus. Quis infusam ei virtutem incredibili admiratione non prosequatur?

2.2.8 Et profecto hoc maximum est argumentum, nihil ex seipso Ioannem locutum, qui ex media barbarie euangelio suo vniuersum comprehendit orbem. Corpore autem habitauit Asiam, vbi antiquitus omnes philosophorum sectae philosophatae sunt:

2.2.9 Idcirco locus is daemonibus obnoxius est, et admodum formidabilis. In medio tamen inimicorum claruit, illorum fugata caligine, arcem euertit quam munitissimam. Animo vero in eum secessit locum, qui idoneus et accommodatus ei esset, qui eiusmodi operaretur: vt gentilium opiniones penitus abolerentur, sua autem indies fierent clariora.

2.2.10 Ex quo enim et hic et reliqui piscatores fuerunt, et Pythagoraeae et Platonicae siluerunt disciplinae, quae superiori tempore tanti nominis et authoritatis ferebantur, et ne nomine quidem a plerisque sunt cognitae. Atqui et Plato ad tyrannos se contulit accitus, vt aiunt, et multis cum sociis in Siciliam nauigauit.

2.2.11 Pythagoras vero magnam Graeciam inhabitans, innumera magicae genera mouit. Cum bobus enim loqui, hoc enim ipsum fecisse aiunt, nihil aliud est quam magica, et inde maxime constat. Nam qui bruta ita allocutus est, nulli hominum profuit sed obfuit plurimum.

2.2.12 Atqui aptior ad philosophicas rationes humana natura est: ille tamen cum aquilis et bobus, vt ferunt, disputans, praestigiis alliciebat: neque enim rationis expertem naturam, vt ratione vteretur, effecit: neque enim humanis viribus fieri potest, sed incantationibus decepit ignaros,

2.2.13 et nulla ex parte humanae consulens vtilitati, idem ac par esse docebat, fabas edere, et parentum capita deuorare: auditoribusque persuasit quod ipsa praeceptoris anima nunc in fruticem, nunc in puellam, nunc in piscem verteretur. Nonne merito illa omnia extinxit, aboleuitque vera et perfecta doctrina? Merito sane, et ratione quidem

2.2.14 optima, sed non itidem indocti, et illiterati viri doctrina euanuit. Verum Syri, Aegyptii, Indi, Persae, Aethiopes, et innumerae aliae gentes, dogmata ab hoc introducta, in suam transferentes linguam, homines barbari philosophari didicerunt.

2.3.1 Non timere1603: temere igitur dixeram Ioanni theatrum esse vniuersum orbem. Non enim suis omissis hominibus, ad brutorum naturas inuestigandas elaborauit: quod superuacaneae et inanis philosophiae et summae amentiae est: sed cum caeteris omnibus, hoc quoque morbo expulso, id tantum adnisus est, et totis viribus contendit, vt vniuersus orbis vtilitatem et virtutem disceret, quae ipsum a terra in coelum transferre posset.

2.3.2 Idcirco nulla caligine, nullis tenebris suam operuit doctrinam, vt illi oratione sua prauis opinionibus obscuritatem, tanquam velum quoddam indiderunt. Huius autem doctrina Solis radiis clarior est atque illustrior, ideoque in omnes mortales propagata.

2.3.3 Non enim his, quibus cum consuetudinem habebat, quinque annorum indixit silentium, quemadmodum ille. Nec sic docuit tanquam insensibilibus assideret1603: assidere lapidibus, neque numeris omnia contineri fabulatus est: sed omni eiecto satanae fastidio atque illuuie, tanta doctrinam suam perfudit facilitate, vt non modo sapientibus, sed et mulierculis et adolescentulis, quicquid dixerit ante oculos poneret.

2.3.4 Ea enim et vera esse et vtilia audituris omnibus confirmauit: quod omnia post illum secula testantur. Vniuersum nanque ad se orbem allexit, et ab omni calamitate vitam nostram liberam reddidit, postquam nobis suam communicauit doctrinam. Quapropter mortem potius, quam Ioannis praecepta contemnere malumus,

2.3.5 quae plane constat nihil abiectum, nihil humanum sapere, sed diuinum et coeleste esse, quicquid e sacro eius pectore emanauit. Nullum hic tumorem verborum, atque fucum, nullam superfluam compositionem et stylum ineptum videbimus (longe enim haec ab omni absunt philosophia) sed diuinum et inexpugnabile robur, et sacrorum dogmatum tantam vim, vt nullo possit pacto superari: praeterea innumerabilium bonorum societatem.

2.3.6 Verborum sane et orationis curiositas superflua est, et sophistis digna, vel potius ignaris adolescentibus, vt ipse quoque apud eos philosophus inducat magistrum suum admodum hanc artem apud iudices coarguentem, ac dicentem quod verba ab ipso audient simplici, vt ita dicam, doctrina, subrustica, nullis vocabulorum fucata illecebris.

2.3.7 Haud enim decet, inquit, o viri hac in aetate, ficta fucataque oratione adolescentuli more me audiatis1603: auditis. Et animaduertite quam sit ridiculus. Quod enim tanquam turpe, philosophiaque indignum, et adolescentulorum opus suum magistrum fugere professus est, huic ipse maxime operam dedit, hoc vnum summo studio contendit, et nihil in Platone praeter hoc admiratione dignum videri licet.

2.3.8 Et quemadmodum sepulchra extrinsecus ornata, si exteriorem illam faciem amoueris, cadauerum sanie, et exesorum ossium plena reperiuntur, itidem in philosophorum opinionibus, detecta verborum superficie et ornatu, multa inania, absurdaque deprehenderis, maxime vbi de anima philosophantur, nunc honore, nunc contumelia, nullo modo modestiave adhibita eam afficientes. Hoc diabolicum rete est, nulla ex parte mediocritatem seruare, sed in alterutrum extremorum allectos animos ad errorem trahere,

2.3.9 cum nunc ad diuinam substantiam, neque modo neque pietate seruata eam afferat: nunc in sues, et asinos, et abiectiora quoque animantia turpiter inducat. Verum de his satis superque. Si quid enim ab his vtilitatis accipi posset, et amplius huic sermoni esset immorandum: sin adeo friuola, turpia, ridicula, despicienda sunt et superuacanea.

2.3.10 Quare tandem eorum fabulis omissis, veram aggrediamur doctrinam, quae ad nos per huius piscatoris linguam coelitus deducitur. Nihil enim humanum, nihil terrenum sapit. Agite igitur ipsam Ioannis1603: om. orationem in medium proferamus, et quod principio hortati sumus, vt diligenti attentione his sermonibus vacaretis, id vobis in praesentia in memoriam reducimus.

2.3.11 Qua namque ratione Ioannes ita in euangelio suo exorsus est, In principio erat verbum, et verbum erat apud deum? Animaduerte euangelistae fiduciam, et verborum vim. Nihil dubitat, nihil coniectatur, sed certa omnia assertione proloquitur. Magistri siquidem est in his quae dicit, nihil ambigere.

2.3.12 Nam si is qui alios docet, alterius indiguerit doctrina, non praeceptoris, sed discipuli se1603: om. munere fungi, si recte iudicabit, intelliget. At si quis ambigeret, quid tandem prima omissa causa, ad secundam quamprimum transit? Primum quidem et secundum in hac re dicere praetermittamus. Non enim nostra haec. Nam et numero et omni temporum consequentia diuinitas prior est et superior. Quapropter his omissis, patrem a nullo esse, filium a patre genitum confiteamur.

2.4.1 Recte, inquit. Verum, quonam pacto nulla habita patris mentione, de filio sermonem aggreditur? Quoniam omnibus patrem esse constabat, si non vt patrem, saltem vt deum, vnigenitus autem ignorabatur. Quare haud immerito ad eius cognitionem a principio statim festinauit, vt nescientibus eum ostenderet. Praeterea neque patrem in filii mentione subticuit: et cognosce, quaeso, spiritualem sapientiam.

2.4.2 Nouit homines antiquitus prae omnibus maxime deum et venerari, et asserere: Idcirco hinc principium fecit, et prosequens, deum inquit esse, non qualem Plato, qui alterum mentem, alterum animum esse profitetur: haec enim a diuina et immortali natura, quae nihil habet nobiscum commune longe absunt, sed secessit communicatione ad creaturam: secundum substantiam dico, non secundum habitudinem.

2.4.3 Praeterea verbum ipsum appellauit. Cum enim nos docturus esset hoc verbum vnigenitum esse dei filium, ne passibilem quispiam naturam suspicaretur, praeoccupata verbi appellatione, omnem aufert suspicionem. Inde enim et filium et nulli passioni subiectum significat.

2.4.4 Videsne, vt dixi, quod cum de filio loquitur, patrem non subticet? Quod si haec satis non sunt ad omnia ostendenda, nulla te admiratio teneat. De deo enim nobis sermo est, quem neque dicere, neque intelligere pro ipsius magnitudine quisquam1603: quispiam potest, ideo Ioannes substantiae nequaquam nomen affert. Quippe cum dici nequeat, quaenam dei sit substantia, vbique autem eum nobis ex operibus manifestat.

2.4.5 Siquidem hoc verbum paulo post videri licet lumen appellatum, et lucem, et vitam vitam veritatem1603: et lucem vitam, et vitam veritatem. Non tamen hac duntaxat causa his eum nominibus appellauit, sed hac quidem prima, altera autem quoniam nobis patrem annunciaturus erat. Omnia enim, inquit, quaecunque audiui a patre meo, nota feci vobis.

2.4.6 Vocat autem ipsum et vitam et lucem: cognitionis enim lucem nobis dedit, et a luce vitam. Et profecto non vnum nobis nomen, non duo, non etiam plura, satis sunt ad diuinas res edocendas: sed acquiescamus, si vel multis, quamuis obscure, quae deo attribuuntur, possumus percurrere.

2.4.7 Non autem simpliciter verbum appellauit, sed cum articuli adiectione a reliquis ipsum hoc loco separans. Age quam vere dixerim, a coelo hunc nos euangelistam allocutum.

2.4.8 Contemplare quo modo ab ipso statim exordio superne aduolans, auditorum animos, mentesque supra omnia quae sensu percipiuntur, erexerit1603: erexit supra terram, mare, coelum, angelos, Cherubim,1603: Cherubim et Seraphim, omnem denique creaturam: et vt eo ascenderent, persuasit. Quid igitur? Nunquid cum ad tantam nos erigeret altitudinem, ibi nos sistere potuit?

2.4.9 Nequaquam. Sed quemadmodum si quis eum, qui ex littore ciuitates, oras, portusque conspicatus sit, in medium postmodum pelagus proueheret, priorum1603: piorum conspectu amoto, in nullum certum obiectum, sed in infinitum eius dimittit intuitum: sic euangelista supra omnem nos creaturam ad coelestia erigens, ad supernum erectum oculum dimittit, nullo fine, vt arcana illa assequamur, nobis adhibito, quippe qui nullus est.

2.4.10 Ascendens igitur ad verbum, quod in principio erat, hoc inquirit principium: quo inuento, cum semper eius mentis aciem magis perstringat, non habet vbi ratione innitatur, sed intente suspiciens, cum cessare nequaquam ab1603: om. inquirendi labore possit, rursum ad inferiora descendit. In principio enim erat verbum, Nihil aliud quam quod semper sit, significat.

2.4.11 Ecce veram philosophiam, et diuina dogmata, non qualia gentilium, qui tempora, et deos hos antiquiores, illos iuniores posuerunt: sed nihil tale in nostra religione. Nam si deus est, quemadmodum est, nihil eo superius: si omnium conditor, primus: si dominus et princeps omnium, omnia post ipsum et creaturae, et secula.

2.4.12 Volebam et alia in praesentia vobis exponere, nisi vererer animos vestros audiendo defatigatos. Quare his admonitis, quae sint vobis ad dictorum dicendorumque attentionem vtilia, finem nostrae imponemus orationi. Quaenam igitur ea sunt?

2.4.13 Scio plurimos verborum longitudinem fastidire, quod eo fit, quoniam anima multis secularibus curis, oneribusque opprimitur. Sicut enim oculorum acies pura et lucida acute omnia intuetur, neque etiam in tenuissimis deprehendendis corporibus elaborat: verum si quis malus a capite humor, vel caligo aliqua ad oculum ascendit, densa quaedam ante pupillam nebula obiicitur, quae ne crassiora quidem corpora videre sinit: Ita animae vsu venit,

2.4.14 cum omnis perturbatio quae eam offenderat, purgata est, intente opportuna omnia prospicit: verum cum plurimis turbatur affectibus, vim omnem illam amittit, vt nihil altum valeat intueri, sed quam primum defatigatur ac decidit, et somno dedita, atque segniciae1603: segniciei, quae ad virtutem et vitam vtilia sunt, nulla in his capessendis alacritate contemnit.

2.5.1 Hoc ne vobis accidat, non enim omittam quin semper vos admonitos faciam, animum adhibeatis1603: adhibeamus diligenter, ne ea vobis dicantur, quae fidelibus Hebraeorum a Paulo, cum multa se ad eos interpretatu difficilia locutum diceret: non quod suapte natura talia essent, sed quod desidiae eos et negligentiae in his accipiendis argueret. Qui enim infirmus imbecillisque est, non secus breui, quam longa oratione perturbatur: et quae manifesta et facillima sunt, difficilia esse autumat.

2.5.2 Nemo in hac concione huiusmodi affectibus coinquinetur, sed omni huius seculi cura, solicitudineque abiecta, diligenter huic aures doctrinae adhibeat. Quippe cum pecuniarum fames auditorum animos occupauit, nulla profecto ratione huiusmodi in aliis rebus accipiendis desiderio flagrare poterunt. Neque enim vnius anima multis sufficere potest cupiditatibus, sed ab alia alia1603: om. opprimitur, et diuisa fit imbecillior, cum alia dominetur, et totum ad se animum trahat: quod in liberorum amore vsu venit.

2.5.3 Nam qui vnum duntaxat habet, eum incredibili animi ardore prosequitur: qui plures, in eo diuisi affectus inferiores redduntur. Quod si in naturali charitate et vi, et cognato amore euenire consueuit: quidnam in eo quod a voluntate et arbitrio nostro proficiscitur aestimandum est, maxime cum harum1603: habet rerum amatores pugnantes inter se affectus, et cupiditates habeant?

2.5.4 Contrarius pecuniarum amor huiusmodi attentionis desiderio est. Huc ingressi, coelum ingredimur: non in hanc concionem dico, sed si1603: in animos ad eam attente audiendam praeparabimus, terrestrem vitam agentes coelum ascendere, et coelestia deprehendere, et audire possumus,

2.5.5 quibus nemo terrena admisceat. Nemo in hoc consessu domesticarum rerum cura impediatur, hinc emolumentum et ad domesticos parietes, et ad forum affere, et nobiscum tenere oportuit, non animam domesticis, et fori oneribus, cogitationibusque opprimere.

2.5.6 Ideo doctrinae sedem ingredimur, vt omni penitus sorde abluamur. Nam si parum studii, diligentiaeque diuinis sermonibus huius seculi occupationibus distracti adhibuerimus, longe satius hac concione abstinuissemus. Nemo igitur in ecclesia super domo et familia cogitet, sed domi ecclesiam, et diuinas res animo complectatur.

2.5.7 Haec caeteris rebus omnibus sint nobis preciosiora: haec enim animae sunt, illa vero corporis, imo et animae et corpori haec plurimum conferunt: idcirco ea nobis omnium potissima ducamus, reliqua superuacanea. Diuina nanque et praesenti et futurae vitae accommodata sunt: terrena vero neutri, nisi ab illis praescripta lege moderentur.

2.5.8 Non enim duntaxat quales futuri simus1603: sumus, et quo pacto illam victuri simus vitam hinc cognoscere oportet, sed qua nam ratione in hoc quoque seculo peregrinandum nobis est. Et profecto aedes haec huius vitae spiritualis est medicina, vt quae exterius acceperimus vulnera, hic curare possimus, non vt nouis hinc acceptis discedamus.

2.5.9 Quod nisi spiritus sancti sermonibus vacauerimus, non modo priores non abluemus nequicias, sed et aliis coinquinabimur. Summa itaque diligentia his quae nobis coelitus reuelata sunt, attendamus. Neque multum laboris supererit, si principium et materiam ipsam curabimus intelligere, sed paruo primum labore suscepto, alios deinde secundum Paulum admonere poterimus:

2.5.10 hic enim Apostolus quam altissime erigitur, et incredibilem effundit doctrinam, in qua longe magis quam caeteri immoratur. Attendamus igitur, nec friuolis et superuacaneis imbuamur. Quamobrem haec paulatim exponimus, vt facilia ante oculos nobis ponantur, neve excidant. Magna nos formido teneat, ne diuinae sententiae fiamus obnoxii, cum inquit: Si non venissem, et locutus eis non essem, peccatum non haberent.

2.5.11 Et quidnam amplius, quam qui nihil audierunt, consequemur: cum auditis diuinis sermonibus, nihil ex his domum referimus, sed verba tantum admiremur? Date igitur nobis, vt in bonam terram semen iaciamus, curate vt ad id recipiendum praeparemini, et si quis spinas habuerit, spiritus sancti ignem iniiciat: si quis durum et contumax cor habuerit, eodem igne et molle reddat, et placabile:

2.5.12 si quis secus viam multis cogitationibus conculcatur, interiora petat, neque his assideat qui ipsum vnco ad se trahere annituntur, vt bonarum segetum in vobis exuberantium prouentum pulcherrimum conspicemur. Hoc pacto si nosipsos curabimus, et incredibili desiderio hos spirituales sermones hauriemus, et si non vno statim momento, paulatim saltem omnibus secularibus molestiis liberabimur. Quare summa nobis attentione elaborandum est, ne nobis dicatur quod aspidis surdae aures habeamus.

2.5.13 Quid enim a fera talis differt auditor? Nonne omnibus brutis est rationis expertior, qui loquentem deum audire dedignatur? Si deo placere hominis est, qui audire negligit, qua nam ratione id assequetur? is profecto nil differt a belua.

2.5.14 Considera igitur quam turpe, quam scelestum sit, cum Christus nos ex hominibus angelos fieri velit, ex hominibus in beluas sponte nostra mutari. Ventri enim seruire, et pecuniarum cupiditati semper inhiare, irasci, mordere, calcitrare, non hominum, sed beluarum potius est.

2.5.15 Atque singulae beluae singulos, vt ita1603: om. dicam, habent affectus, idque secundum naturam. At homo ratione et diuina vita primum abiecta, omnia sibi pro arbitrio indulgens, non modo belua, sed monstrum multiforme et varium euadit, neque vllam a natura veniam meretur. A voluntate enim et sententia omnis ea malicia proficiscitur.

2.5.16 Sed absit, vt hoc vnquam de Christi ecclesia suspicemur: de vobis quidem1603: om. meliora, et quae ad salutem faciant nobis persuasimus. Verum quo magis hoc nobis persuademus, eo vehementius rationibus, quae vos ab omni immundicia praeseruare possint, inuigilabimus: vt ad ipsum virtutum cacumen euadentes, quae nobis promittuntur, bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY