PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.1.9 Ita enim nobis excelsa dogmata, et conuersationem optimam et philosophiam uenit portans, et qualem decet eum qui ab ipsis loquitur sancti spiritus thesauris. Hec igitur piscatoris? Dic michi. Rectoris uero uniuersaliter? Sophiste uero et philosophi? Hominis uero eius qui ea que foris est eruditus est sapiencia? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini

2.1.9 Talem enim et tam profundam doctrinam, uitam optimam1530: optimam et, philosophiam ad nos affert, qualem credibile est ab ipsis spiritus sancti thesauris accoepisse, tanquam modo ex ipso caelo descenderit. Immo neque omnes qui in caelo sunt, ea scire1470/1486/1530: scire ea credendum est, ut iam diximus. Nunquid haec tibi piscatoris uidentur? an oratoris potius? an philosophi?1470/1486/1530: uidentur: an oratoris potius an philosophi: an alius cuiuspiam in hac exteriore1530: exteriori edocti sapientia? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.1.9 Talem enim et tam profundam doctrinam, vitam optimam et philosophiam ad nos affert, qualem credibile est ab ipsis spiritus sancti thesauris accepisse, tanquam modo ex ipso coelo descenderit: imo neque omnes, qui in coelo sunt, scire ea credendum est, vt iam diximus, Nunquid haec tibi piscatoris videntur, an oratoris potius, an philosophi, an alius cuiuspiam in hac exteriori edocti sapientia? Nequaquam:
CLOSE
Montfaucon

2.1.9 Tam sublimia enim dogmata, tam praeclarum vitae institutum, tantamque philosophiam nobis afferet, quantam par est eum, qui ex thesauris Spiritus hausit; tamquam modo ex caelo descenderit; imo neque omnes qui in caelo erant haec scivisse verisimile est, ut jam dixi. Haeccine, quaeso, piscatoris erant? an rhetoris? an sophistae vel philosophi? an cujuspiam externa illa imbuti sapientia? Nequaquam.