Commentarius
[Homilia II.]
2.1.1 In principio erat Verbum. Si Joannes nos alloquuturus esset, et sua narraturus, e re foret, ejus genus, patriam et educationem recensere: quia vero non ipse, sed per illum Deus humanam alloquitur naturam, superfluum mihi videtur haec disquirere; imo vero id non supervacaneum fuerit, sed valde necessarium.
2.1.2 Cum enim didiceris quis, unde, a quibus ortus, qualis vir fuerit; deindeque audieris ejus vocem philosophiamque totam; tunc probe scies haec verba non ejus esse, sed divinae virtutis, ejus animam moventis. Qua ergo fuit patria? Nulla quidem patria; sed ex vico prodiit et regione abjecta, quae nihil alicujus precii ferret.
2.1.3 Galilaeam enim contemnunt Scribae cum aiunt: Interroga et vide, quod ex Galilaea non surgit propheta; nihili facit eam ille quoque vere Israelita dicens: Ex Nazareth potest aliquid boni esse? Neque1862: Neque igitur ex insigni quopiam ejus regionis loco erat: sed neque nomen ejus ibi notum; patre piscatore paupere: quin ita paupere, ut filios eadem in arte exerceret.
2.1.4 Scitis porro omnes, nullum artificem cupere filium suae artis heredem relinquere, nisi summa paupertate coactum; maxime vero si ars sit vilis: piscatoribus vero nihil pauperius, nihil abjectius; imo nihil indoctius. Attamen inter eos, alii majores, alii minores sunt.
2.1.5 Apostolus vero inter minores computabatur: neque enim in mari piscabatur, sed1862: sed in modico stagno: ibique versantem cum patre et Jacobo fratre, quibuscum retia reficiebat; quod erat extremae paupertatis indicium; Christus vocavit. Hinc intelligitur quam expers fuerit externae disciplinae: alioquin vero Lucas testificatur ipsum non modo idiotam, sed etiam illiteratum fuisse; et jure quidem.
2.1.6 Nam qui ita pauper erat, ut neque forum adiret, neque cum honestis civibus versaretur, sed cum solis piscium cauponibus et coquis, qua in re feris et brutis praeferri potuerit? quomodo non piscium instar mutus fuerit?
2.1.7 Hic tamen piscator, qui circa stagna, retia et pisces versabatur, ex Bethsaida Galilaeae, patre piscatore paupere, extrema inopia laborante, qui rudis erat et summe imperitus, qui literas nec ante, nec postquam Christo haesit, edidicit, videamus quid loquatur, et quibus de rebus edisserat.
2.1.8 Num de agris, de fluminibus, de piscium commercio? talia enim fortassis ex piscatore audire quis exspectet. Verum ne timeatis; nihil quippe hujusmodi audiemus; sed caelestia tantum, et quae nemo hactenus edidicit.
2.1.9 Tam sublimia enim dogmata, tam praeclarum vitae institutum, tantamque philosophiam nobis afferet, quantam par est eum, qui ex thesauris Spiritus hausit; tamquam modo ex caelo descenderit; imo neque omnes qui in caelo erant haec scivisse verisimile est, ut jam dixi. Haeccine, quaeso, piscatoris erant? an rhetoris? an sophistae vel philosophi? an cujuspiam externa illa imbuti sapientia? Nequaquam.
2.1.10 Neque enim humanae mentis prorsus est de immortali illa et beata natura ita philosophari, neque de potestatibus quae post illam sunt, vel de immortalitate et vita aeterna, vel de corporibus mortalibus, quae immortalia postea futura sunt, de supplicio, de futuro tribunali, de rationibus exigendis operum, verborum, cogitationum; scire quid sit homo, quid mundus, quid vere homo sit; quid illud quod videtur esse, cum tamen non sit; quid nequitia, quid virtus.
2.2.1 Horum quaedam Plato et Pythagoras rimati sunt: caeteri namque philosophi non memorandi; ita nempe ridiculi omnes fuerunt.
2.2.2 Qui vero apud illos admirandi et disciplinae principes habentur, hi maxime sunt: qui de republica et de legibus quaedam scripsere, et tamen in omnibus plus quam pueri ridiculi habiti sunt: quod mulieres omnibus communes fecerint, vitam ipsam pessum dederint, et honorem connubii deturparint, aliaque hujusmodi ridicule statuerint; et in his totum vitae tempus insumserint.
2.2.3 De anima vero doctrinam omnium turpissimam statuerunt, dum animas hominum, muscas, culices, frutices fieri: Deumque ipsum animam esse dicerent; et alia quaedam turpissima assererent. Nec ea solum de causa culpandi; sed et magnus est ipsis verborum Euripus: quemadmodum enim in Euripo huc illuc jactati, sic nunquam in iisdem perstiterunt; utpote qui ex incerta et fluxa mente loquerentur.
2.2.4 Verum non ita piscator hic, qui omnia certa pronunciat, et quasi in petra stans, nunquam titubat. Cum enim in ipsa adyta induci dignatus sit, et ipsum habeat Dominum in se loquentem, nihil humanum passus est.
2.2.5 At illi haud secus quam ii qui ne per somnium quidem in regiam admissi sunt, sed in foro cum aliis permixtim hominibus versantur, dum ex propria mente de invisibilibus conjectarent, in summos errores inciderunt, de ineffabilibus disserere agressi, et quasi caeci vel ebrii in ipso errore contra se mutuo impegerunt: nec mutuo tantum alii contra alios, sed etiam secum de iisdem rebus semper pugnant.
2.2.6 Atqui hic illiteratus, rudis, ex Bethsaida, Zebedaei filius; etsi Graeci nominum asperitatem admodum rideant; nihilo tamen minore, imo majore fiducia jam loquar: quanto enim magis barbara ipsis videtur natio illa, et a Graeco instituto aliena, tanto splendidiora nostra videbuntur.
2.2.7 Cum enim barbarus et indoctus ea loquatur, quae nullus hominum unquam noverat; nec loquatur modo, sed etiam suadeat; (quod si illud solum esset, magnum foret miraculum; nunc vero praeter hoc, etiam aliud majus suppeditetur argumentum, quod ea quae dicuntur divinitus inspirata sint, quia nempe auditoribus omnibus semper doctrinam suam persuaserit1862: persuaserint;) quis immanentem in eo virtutem non mirabitur?
2.2.8 Illud enim, ut jam dixi, maximo signo est, ipsum non ex seipso doctrinam et leges proferre. Hic itaque barbarus Evangelio suo universum comprehendit orbem; corpore autem mediam tenuit Asiam, ubi olim philosophabantur omnes Graecae disciplinae homines.
2.2.9 Hincque daemonibus est formidabilis, quod in hostium medio fulgeat, illorum caliginem exstinguat, daemonumque arcem diruat; anima autem in eum secessit locum, qui talia operanti competeret. Ac Graecorum quidem opiniones exstinctae deletaeque sunt; hujus vero res quotidie splendidiores evadunt.
2.2.10 Ex quo enim hic et reliqui piscatores fuerunt; Pythagorae Platonisque disciplinae, quae prius obtinere videbantur, silentio missae sunt, ac ne nomine quidem illos norunt plerique. Atqui Plato tyrannos adiit accitus, ut aiunt, amicos habuit multos, atque in Siciliam navigavit.
2.2.11 Pythagoras vero magnam adiens Graeciam, praestigias induxit innumeras; nam quod cum bobus loqueretur, id enim de illo narratur; non nisi magica arte praestari poterat. Hincque maxime palam est, quod is qui bruta sic alloquebatur, nihil utilitatis hominibus praestaret, imo ipsis multum noceret.
2.2.12 Certe aptior ad philosophiam erat hominum natura: attamen ille cum aquilis et bobus, ut aiunt, per praestigias loquebatur. Non ille rationis expertem naturam rationalem effecit; id quod homo non potest; sed praestigiis stultos decipiebat.
2.2.13 Non utili doctrina homines instituebat; sed docebat idem esse fabas edere, et parentum capita devorare: auditoribusque persuadebat, doctoris sui animam, modo fruticem, modo puellam, modo piscem effici. Annon jure illa exstincta penitus deletaque sunt? Certe jure ac merito ut ratio postulabat.
2.2.14 At non sic illa quae ad rudem illum et illiteratum pertinent: verum Syri, Aegypti, Indi, Persae, Aethiopes, innumeraeque aliae gentes, dogmata ab illo inducta in linguam suam transferentes, barbari licet essent, philosophari didicerunt.
2.3.1 Non ergo frustra dicebam, totum orbem theatrum ipsi fuisse. Neque enim missis congeneribus, vanam brutis instituendis operam ponebat; quod supervacaneum studium et ingens insipientia fuisset; sed et hujus et aliorum expers vitiorum, id unum curabat, ut totus orbis utile quidpiam edisceret, quod posset illum a terra in caelum transferre.
2.3.2 Ideoque non caligine et tenebris doctrinam suam involvit, ut illi, qui pravae doctrinae suae obscuritatem ceu velum quodpiam obtendebant: sed hujus dogmata sunt radiis solaribus clariora; ideo omnibus per orbem hominibus patefacta sunt.
2.3.3 Non enim quinque annorum silentium accedentibus imperabat, ut ille; nec sic docebat, ut insensibilibus lapidibus assideret: neque numeris omnia definiri fabulabatur; sed abjecta omni hujusmodi ingrata doctrina et pernicie Satanica, tantam verbis admiscuit facilitatem, ut non modo viris et sapientibus, sed etiam mulierculis et adolescentibus dicta omnia perspicua essent.
2.3.4 Illa enim vera et utilia audituris esse confirmavit totum, quod postea sequutum est, tempus: nam totum ad se pertraxit orbem, et ab omni aliena tragoedia vitam nostram liberavit, postquam haec audita fuere. Quapropter quotquot haec audimus animam effundere optamus potius, quam a dogmatibus ab illo traditis absistamus.
2.3.5 Hinc ergo et omni ex parte liquet, nihil humanum ab ipso, sed divina et caelestia esse dogmata, quae a divina illa anima ad nos pervenerunt. Neque enim verborum strepitum, non dictionis fucum, neque nominum verborumque ornatum et compositionem superfluam vel inutilem videbimus; haec quippe procul sunt ab omni philosophia; sed vim invictam et divinam, et rectorum dogmatum immensam virtutem, innumerabiliumque bonorum largitionem.
2.3.6 Nam in praedicatione nimia verborum curiositas superflua esset, et sophistis digna; imo non sophistis, sed pueris insipientibus; ita ut apud eos ipse philosophus induceret magistrum suum quem suae artis pudebat, quique dicebat judicibus, ipsos audituros ab se esse verba sine artificio, et ut casus ferebat, prolata; non exquisitis ornata dictis, non verbis et nominibus selectis fucata.
2.3.7 Neque enim par est, inquiebat, o viri, hujus aetatis virum, adolescentis proferre verba coram vobis judicibus. Ac vide quam sit illud ridiculum: quam enim rem tamquam turpem, philosophia indignam, adolescentiumque opus, magistrum suum fugere dixit, huic maxime ipse operam dedit. Ita ubique ambitioni studebant illi; nihilque praeter hoc in Platone admiratione dignum videtur.
2.3.8 Ac quemadmodum si sepulcra exterius dealbata aperueris, sanie, foetore,corruptisque ossibus plena videbis; ita si philosophi dogmata dictionis ornatu nudaveris, multa videbis abominatione plena: maxime si de anima philosophetur, quam nimio honore ad blasphemiam usque afficit. Hic enim diabolicus laqueus est, mensuram nusquam servare, sed in utrumque extremorum illo captos per pravam doctrinam deducere.
2.3.9 Nunc enim illam ex Dei substantia esse dicit; nunc illam praeter modum et impie elatam, per alteram hyperbolen deturpat, dum illam in porcos, asinos, inque viliora animantia inducit. Sed haec satis sunto; imo ultra modum de his disseruimus. Si quid enim utile ab illis edisci posset, pluribus iis insistere oportuisset; sin vero tantum quantum ad eorum declarandam turpitudinem satis esset, dicendum oportuit, haec plusquam satis sunt.
2.3.10 Quare missis illorum fabulis, jam nostra attingamus dogmata, quae nobis per hujusce piscatoris linguam de caelo demissa sunt, quaeque nihil habent humanum. Age ergo, haec dicta in medium afferamus, et ut initio hortati sumus, dictis esse attendendum, hoc nunc iterum monemus.
2.3.11 Quid ergo initio dicit Evangelista? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Vidistin’ fiduciam et vim verborum maximam? Quomodo nihil dubitans, nihil conjiciens, sed omnia affirmantis more loquatur? Hoc est enim doctoris, non vacillare in iis quae profert.
2.3.12 Nam si is qui alios instituit, altero opus habeat, qui dicta sua confirmare possit, non doctorum, sed discipulorum ordinem jure obtineat. Si quis vero dixerit, Cur prima omissa causa, statim nobis de secunda disserit? Primum et secundum hic dicere recusabimus: divinitas enim et numero et temporum consequentia superior est. Ideoque his repudiatis, Patrem confitemur ex nullo esse, Filiumque ex Patre natum.
2.4.1 Recte, inquies: Verum cur relicto Patre, de Filio disserit? Quia ille cognitus omnibus erat, si non ut Pater, saltem ut Deus: Unigenitus vero ignorabatur. Ideoque jure a principio statim ejus notitiam indere festinat iis qui ipsum non noverant. Alioquin vero Patrem in hoc sermone non tacuit. Ac vide mihi spiritualem prudentiam.
2.4.2 Novit homines jam olim et ante omnia Deum prae omnibus colere et asserere. Ideo inde principium fecit, et progressus Deum esse dicit. Non sicut Plato alterum mentem, alterum animam esse dicit: haec enim procul sunt a divina illa et immortali natura. Neque enim commune quidpiam nobiscum habet, sed longe est a communicatione cum creaturis; secundum substantiam dico, non secundum habitum.
2.4.3 Ideo Verbum illum appellavit. Cum enim docturus esset hoc Verbum esse unigenitum filium Dei; ne quis generationem passibilem suspicaretur, praemissa Verbi appellatione omnem tollit malam suspicionem, dum et Filium ex ipso esse, et impassibiliter Filium esse declarat.
2.4.4 Viden’ quomodo, ut jam dixi, cum de Filio loqueretur, Patrem non tacuit? Quod si haec non satis sint ad totam rem declarandam, ne mireris. De Deo namque nobis est sermo, quem pro dignitate neque dicere, neque cogitare possumus. Ideo hic substantiae nomen nusquam ponit: quia nemo potest dicere quid Deus sit secundum substantiam: ubique autem illum nobis ex operibus demonstrat.
2.4.5 Siquidem hoc verbum videre est postea lucem dictum, et lucem rursus appellari vitam. Neque hac solum de causa sic illum vocavit: sed haec prima causa est; secunda, quia quae Patris erant nobis erat nunciaturus; nam ait: Omnia quae audivi a Patre, annunciavi vobis.
2.4.6 Vocat autem illum et vitam et lucem: nam cognitionis lucem nobis dedit, et ex luce vitam. In summa non unum nomen, non duo, non tria, non plura satis sunt ad ea quae Deum spectant edocenda: sed optandum est, ut etiam per multa vel obscure possimus ea quae ad Deum spectant complecti.
2.4.7 Non autem simpliciter Verbum appellavit, sed cum articuli adjectione a reliquis ipsum distinxit. Viden’ me non frustra dixisse hunc Evangelistam nobis de caelo loqui?
2.4.8 Animadverte enim, quo sublimitatis statim a principio, auditorum mentem et animam evexerit. Postquam enim illam supra omnia quae sub sensum cadunt, supra terram, mare, caelum evexit, etiam supra Cherubim, Seraphim, Thronos, Principatus, Potestates, supra omnem denique creaturam incedere suasit. Quid igitur? An postquam nos ad tantam sublimitatem deduxit, ibi nos sistere potuit?
2.4.9 Nequaquam: sed perinde ac si quis stantem ad littus maris, ac respicientem urbes, oras, portus; postquam in medium pelagus adduxerit, a prioribus quidem amovit, at aspectui ejus terminos non posuit, sed immensum ipsi spectaculum dedit; sic et Evangelista postquam nos supra omnem creaturam induxit, et ad superiora creaturis saecula misit; sublimem oculum mentis relinquit, qui nullum finem in supernis attingere possit, eo quod nullus sit.
2.4.10 Nam ubi ad principium ascendit ratio, quaerit quid sit illud principium. Deinde ubi illud, erat, reperit, semper ulterius mente procedens, ubi cogitationem sistat non habet: sed intente respiciens, cum terminum non reperiat, defessus rursum ad inferiora descendit. Illud enim, in principio erat, nihil aliud significat, quam quod semper fuerit, et aeternus sit.
2.4.11 Viden’ veram philosophiam, et divina dogmata, non qualia Graecorum, qui tempora constituunt, et deos alios seniores, alios juniores dicunt? At nihil apud nos simile. Si enim Deus est, ut revera est, nihil est ante illum; si creator omnium, ipse primus est; si dominus et dominator omnium, omnia post ipsum sunt, et opificia, et saecula.
2.4.12 Volebam in alia certamina descendere, sed fortasse fatiscit vobis animus. Quare post quaedam monita, quae vobis ad dictorum et dicendorum captum erunt utilia, finem dicendi faciam. Quaenam igitur ea sunt?
2.4.13 Scio multos dictorum longitudinem fastidire. Hoc vero tunc fit, cum anima multis saecularibus curis sarcinisque obruitur. Sicut enim visus, dum purus lucidusque est, acute videt, neque laborat cum vel tenuissima corpora perspicit: quando autem de capite malus humor aliquis defluit, vel densa quaedam nebula, ex infimis partibus ascendens, ante pupillam sistitur, ne crassiora quidem clare perspicere potest; sic et in anima contingit.
2.4.14 Cum enim expurgata, nullo animi morbo turbatur, acute intuetur ea quae videre opus est; cum porro multis foedata affectibus, virtutem pristinam amiserit, non facile potest sublimia attingere: sed statim fatiscit et decidit, et ad somnum ignaviamque declinat, atque ea, quae ad virtutem et vitam probam pertinent praetermittit: neque illa diligenter adit.
2.5.1 Quod ne vobis accidat; neque enim haec dicendi finem faciam; vestrum roborate animum, ut ne eadem audiatis, quae fidelibus Hebraeis a Paulo dicta sunt. Nam illis grandem dicit esse sermonem et interpretatu difficilem: non quod natura sua talis esset, sed quia, inquit, imbecilles facti estis ad audiendum. Nam qui imbecillus est et infirmus, perinde brevi atque longa oratione turbatur, et quae clara expeditaque sunt, captu difficilia arbitratur.
2.5.2 Verum nullus hic talis esto; sed omni depulsa saeculi cura, quisque hanc doctrinam audiat. Cum enim auditor pecuniarum cupiditate tenetur, non potest certe cupide audire; neque enim potest anima una multis sufficere cupiditatibus; sed alia aliam cupiditatem pellit, et discissa anima infirmior evadit; dum altera praevalens cupiditas, totum ad se trahit: Quod etiam in liberis contingere solet.
2.5.3 Nam cum unum tantum quis habet, eum supra modum amat; cum multos, divisus amor minor ad singulos efficitur. Quod si ubi illa vis et ceu tyrannis est, atque ejusdem generis sunt ii qui diliguntur, ita contingit; quid dixerimus de amore qui ex voluntate et affectu prodit, maxime vero cum amores illi sese mutuo impugnant?
2.5.4 Contrarius enim est pecuniarum amor doctrinae hujus amori. In caelum intramus cum huc ingredimur. Non de loco, sed de affectu loquor: potest enim qui in terra degit, in caelo stare, et caelestia cogitare, imo audire.
2.5.5 Nemo igitur in caelum terrena inducat: nemo dum hic versatur, de re domestica solicitus sit. Oporteret enim lucra hinc hausta domum et in forum deferri, non autem Ecclesiam domesticis et forensibus sarcinis gravari.
2.5.6 Ideo namque ad doctrinae thronum ingredimur, ut hinc externas illas sordes deponamus. Quod si debeamus hoc tantillum otii externis illis et gestis labefactare, melius esset ab ingressu prorsus abstinuisse. Nemo igitur in Ecclesia res domesticas animo verset; sed domi res Ecclesiae cogitet.
2.5.7 Haec caeteris omnibus nobis sint preciosiora: haec enim ad animam, illa ad corpus pertinent; imo quae hic dicuntur et corpori et animae competunt. Ideo haec quasi praecipua tractentur, alia omnia perfunctorie. Haec quippe et futurae et praesentis vitae sunt; illa ad neutram pertinent, nisi secundum legem de his positam tractentur.
2.5.8 Non enim solum qui post haec futuri simus, et quomodo illic vivemus, hic ediscimus; sed etiam qua ratione hic nobis sit vivendum. Nam medicamentorum officina spiritualis domus haec est; ut quae vulnera foris accepimus, hic curemus; non autem ut hic aliis acceptis vulneribus recedamus.
2.5.9 Nam si Spiritui sancto nos alloquenti non animum adhibeamus, non modo priora peccata non abluemus, sed etiam alia admittemus. Huic igitur libro nobis per revelationem tradito magna cum diligentia attendamus. Non enim multo postea studio egebimus, si principia et argumenta didicerimus: sed si tantillum initio laboris susceperimus, alios deinde secundum Paulum monere poterimus.
2.5.10 Hic namque Apostolus admodum sublimis est, multisque plenus dogmatibus, in quibus magis versatur, quam in aliis. Ne, quaeso, perfunctorie audiamus. Ideo enim nos paulatim haec explicamus, ut vobis captu facilia omnia sint, nec ex memoria effluant. Timeamus ergo, ne ex sententia illa culpandi simus, qua dicit: Si non venissem, et loquutus fuissem eis, peccatum non haberent.
2.5.11 Quid plus habebimus, quam ii qui nihil audierunt, quando post concionem nihil domum referemus, sed verba tantum mirati fuerimus? Date nobis igitur, ut in bonam terram semen jaciamus: date, ut nos magis attrahatis. Et si quis spinas habeat, ignem Spiritus injiciat: si quis cor durum et contumax, eodem igne molle illud et tractabile reddat.
2.5.12 Si quis per viam a turba cogitationum invadatur, interiora petat, nec attendat iis quae ad rapiendum intrare vellent; ut comantes segetes vestras videamus. Nam si eam de nobis curam exhibeamus, et si magno studio spirituali concioni attendamus; si non confestim, saltem paulatim a saecularibus omnibus rebus nos expediemus. Ideo animum adhibeamus, ne de nobis dicatur: aspidis surdae aures eorum.
2.5.13 Qua in re, quaeso, a fera differt hujusmodi auditor? Quomodo non sit irrationabili quovis irrationabilior, qui Deo loquente non attendit? Nam si placere Deo, illud est homo esse; qui ut hoc adipiscatur audire non vult, nihil aliud, quam fera esse dicatur.
2.5.14 Cogita ergo quantum sit malum, cum Christus nos velit ex hominibus Angelis aequales facere, si nos ex hominibus in feras transmutemus. Nam ventri servire, pecuniarum cupiditate teneri, irasci, mordere, calcitrare, non hominum, sed ferarum est.
2.5.15 Atqui ferae singulae suum habent affectum, idque secundum naturam: at homo qui principium cogitationum, et vitam secundum Deum instituendam abjecit, omnibus sese animi morbis addicit; nec modo fera efficitur, sed et multiforme monstrum, neque secundum naturam veniam meretur. Nequitia quippe omnis ex arbitrio et voluntate est.
2.5.16 Sed absit ut hoc unquam de Ecclesia Christi suspicemur: de vobis enim meliora, quaeque ad salutem ducant, sentimus. Verum quanto magis hoc ita esse confidimus1862: confidemus, tanto majorem cautelam in concionibus adhibere non cessabimus; ut postquam ad ipsum virtutum culmen pervenerimus, nobis promissa bona consequamur: quae utinam adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.