PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.3 Non enim quinque annis iubens aduenientes silere sicut ille, neque ut insensibilibus assidere lapidibus ita edocebat, neque innumeris esse omnia determinans fabulabatur. Sed abitiens sathanicam hanc omnem infirmitatem et lesionem, tantam in hiis uerbis immiscuit facilitatem ut non solum uiris prudentibus sed et mulieribus et iuuenibus sunt omnia que dicuntur manifesta.
CLOSE
Griffolini

2.3.3 Non enim iisB/1530: his quibus cum consuetudinem habebat, quinque annorum indixit silentium, quemadmodum ille. Nec sic docuit tanquam insensibilibus assideret lapidibus. Neque numeris omnia contineri fabulatus est, sed omni eiecto sathanae fastidio, atque illuuie, tanta doctrinam suam perfudit facilitate, ut non modo sapientibus, sed et mulierculis, et adolescentulis quicquid dixerit, ante oculos poneret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.3 Non enim his, quibus cum consuetudinem habebat, quinque annorum indixit silentium, quemadmodum ille. Nec sic docuit tanquam insensibilibus assideret1603: assidere lapidibus, neque numeris omnia contineri fabulatus est: sed omni eiecto satanae fastidio atque illuuie, tanta doctrinam suam perfudit facilitate, vt non modo sapientibus, sed et mulierculis et adolescentulis, quicquid dixerit ante oculos poneret.
CLOSE
Montfaucon

2.3.3 Non enim quinque annorum silentium accedentibus imperabat, ut ille; nec sic docebat, ut insensibilibus lapidibus assideret: neque numeris omnia definiri fabulabatur; sed abjecta omni hujusmodi ingrata doctrina et pernicie Satanica, tantam verbis admiscuit facilitatem, ut non modo viris et sapientibus, sed etiam mulierculis et adolescentibus dicta omnia perspicua essent.