PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.9 Nam nunc quidem ea dei ait substancie esse. Nunc autem eam ita immoderate et impie extollens cum alia rursus uituperat, superhabundantia in porcos et asinos inducens, et que adhuc hiis sunt inhonorabiliora animalia. Sed de hiis quidem sufficienter, magis autem et hec ultra mensuram. Nam siquidem quid utile est ab ipsis ediscere oporteret et amplius immorari. Si uero in tantum erat instandum ut deformitatem eorum et risum conspiceremus, et hec amplius docente dicta sunt a nobis.
CLOSE
Griffolini

2.3.9 cum nunc ad diuinam substantiam, neque modo, neque pietate seruata, eam efferat1486/1530: afferat, nunc in sues, et asinos, et abiectiora quoque animantia turpiter inducat1486: indicat. Verum de his satis superque. Siquid enim ab hisB: iis utilitatis accipi posset, etiam1470/1486/1530: et amplius huic sermoni esset immorandum. Sin adeo friuola, turpia, ridicula, despicienda sunt et superuacanea.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.9 cum nunc ad diuinam substantiam, neque modo neque pietate seruata eam afferat: nunc in sues, et asinos, et abiectiora quoque animantia turpiter inducat. Verum de his satis superque. Si quid enim ab his vtilitatis accipi posset, et amplius huic sermoni esset immorandum: sin adeo friuola, turpia, ridicula, despicienda sunt et superuacanea.
CLOSE
Montfaucon

2.3.9 Nunc enim illam ex Dei substantia esse dicit; nunc illam praeter modum et impie elatam, per alteram hyperbolen deturpat, dum illam in porcos, asinos, inque viliora animantia inducit. Sed haec satis sunto; imo ultra modum de his disseruimus. Si quid enim utile ab illis edisci posset, pluribus iis insistere oportuisset; sin vero tantum quantum ad eorum declarandam turpitudinem satis esset, dicendum oportuit, haec plusquam satis sunt.