PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.7 Omnibus sunt hec nobis preciosiora. Anime enim hec sunt. Corporis uero illa. Magis autem et corpori et anime, ea que hic dicuntur competunt. Propterea hec quidem sunt antecedentia opera. Omnia autem alia sunt superuacanea. Nam hoc quidem et future et presentis sunt uite. Illa uero neutrius, nisi secundum legem que de hiis posita est, dispensetur.
CLOSE
Griffolini

2.5.7 Haec coeteris rebus omnibus sint nobis preciosiora. Haec enim animae suntB: om., illa uero corporis. Immo et animae et corpori haec plurimum conferunt. Iccirco ea nobis omnium potissima ducamus. Reliqua superuacanea. Diuina nanque et praesenti et futurae uitae accomodata sunt. Terrena uero neutri, nisi ab illis praescripta lege moderentur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.7 Haec caeteris rebus omnibus sint nobis preciosiora: haec enim animae sunt, illa vero corporis, imo et animae et corpori haec plurimum conferunt: idcirco ea nobis omnium potissima ducamus, reliqua superuacanea. Diuina nanque et praesenti et futurae vitae accommodata sunt: terrena vero neutri, nisi ab illis praescripta lege moderentur.
CLOSE
Montfaucon

2.5.7 Haec caeteris omnibus nobis sint preciosiora: haec enim ad animam, illa ad corpus pertinent; imo quae hic dicuntur et corpori et animae competunt. Ideo haec quasi praecipua tractentur, alia omnia perfunctorie. Haec quippe et futurae et praesentis vitae sunt; illa ad neutram pertinent, nisi secundum legem de his positam tractentur.