PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.9 Si enim spiritu nobis sancto loquente et attenderimus, non solum priora non abluemus, sed et alia uulnera assumemus. Intendamus igitur huic libro cum multo studio a nobis exposito. Neque enim multo indigebimis de reliquo negotio si principia et materiam cum diligencia didicerimus, sed parum in initiis laborantes, poterimus secundum Paulum et alios admonere.
CLOSE
Griffolini

2.5.9 Quod nisi spiritus sancti sermonibus uacauerimus, non modo priores non abluerimus1486/1530: ablueremus nequitias, sed et aliis coinquinabimur. Summa itaque diligentia iis1470/1486/1530: his quae nobis coelitus reuelata sunt, attendamus. Neque multum laboris supererit, si principium et materiam ipsam curabimus intelligere. Sed paruo primum labore suscoepto, alios deinde secundum Paulum admonere poterimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.9 Quod nisi spiritus sancti sermonibus vacauerimus, non modo priores non abluemus nequicias, sed et aliis coinquinabimur. Summa itaque diligentia his quae nobis coelitus reuelata sunt, attendamus. Neque multum laboris supererit, si principium et materiam ipsam curabimus intelligere, sed paruo primum labore suscepto, alios deinde secundum Paulum admonere poterimus:
CLOSE
Montfaucon

2.5.9 Nam si Spiritui sancto nos alloquenti non animum adhibeamus, non modo priora peccata non abluemus, sed etiam alia admittemus. Huic igitur libro nobis per revelationem tradito magna cum diligentia attendamus. Non enim multo postea studio egebimus, si principia et argumenta didicerimus: sed si tantillum initio laboris susceperimus, alios deinde secundum Paulum monere poterimus.