PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.14 Excogita igitur quantum est malum Christo uolente nos ex hominibus pares angelis facere, nos ipsos ex hominibus ad feras transponere. Venter enim seruire et pecuniarum concupiscencia detineri et irasci et mordere et calcitrare, non hominum sed ferarum est,
CLOSE
Griffolini

2.5.14 Consydera igitur quam turpe, quam scelestum sit, cum Christus nos ex hominibus angelos fieri uelit, ex hominibus in beluas sponte nostra mutari. Ventri enim seruire, et pecuniarum cupiditate1486/1530: cupiditati semper inhiare, irasci, mordere, calcitrare, non hominum sed beluarum potius est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.14 Considera igitur quam turpe, quam scelestum sit, cum Christus nos ex hominibus angelos fieri velit, ex hominibus in beluas sponte nostra mutari. Ventri enim seruire, et pecuniarum cupiditati semper inhiare, irasci, mordere, calcitrare, non hominum, sed beluarum potius est.
CLOSE
Montfaucon

2.5.14 Cogita ergo quantum sit malum, cum Christus nos velit ex hominibus Angelis aequales facere, si nos ex hominibus in feras transmutemus. Nam ventri servire, pecuniarum cupiditate teneri, irasci, mordere, calcitrare, non hominum, sed ferarum est.