PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.10 Propterea dimittentes eorum fabulas nostra tangamus dogmata que desuper nobis sunt delata per linguam huius piscatoris, que nichil habent humanum. Age igitur ipsam in medium ducamus seriem, et quod in initio rogauimus et cum diligentia intendatis ea que dicuntur, hoc et nunc submemorantes, hec que dicta sunt nos apponemus.
CLOSE
Griffolini

2.3.10 Quare tandem eorum fabulis omissis ueram aggrediamur doctrinam, quae ad nos per huius piscatoris linguam caelitus deducitur. Nihil enim humanum, nihil terrenum sapit. Agite igitur ipsam Ioannis orationem in medium proferamus, et quod principio hortati sumus, ut diligenti attentione his sermonibus uacaretis, id uobis in praesentia in memoriam reducimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.10 Quare tandem eorum fabulis omissis, veram aggrediamur doctrinam, quae ad nos per huius piscatoris linguam coelitus deducitur. Nihil enim humanum, nihil terrenum sapit. Agite igitur ipsam Ioannis1603: om. orationem in medium proferamus, et quod principio hortati sumus, vt diligenti attentione his sermonibus vacaretis, id vobis in praesentia in memoriam reducimus.
CLOSE
Montfaucon

2.3.10 Quare missis illorum fabulis, jam nostra attingamus dogmata, quae nobis per hujusce piscatoris linguam de caelo demissa sunt, quaeque nihil habent humanum. Age ergo, haec dicta in medium afferamus, et ut initio hortati sumus, dictis esse attendendum, hoc nunc iterum monemus.