PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.2 Sed nullus sit hic talis, sed omnem abigens sollicitudinem mundialem, ita hec audiat dogmata. Quando enim concupiscentia pecuniarum possidet auditorem, nequaquam poterit et a concupiscentia detineri auditionis huius similiter. Quia neque sufficit multis concupiscentiis una existens anima, sed alia ab alia leditur, et cissa inbecibilior fit dominante altera et totum in se ipsam consumente, hoc et in filiis contingere assueuit.
CLOSE
Griffolini

2.5.2 Nemo in hac concione huiusmodi affectibus coinquinetur, sed omni huius saeculi cura solicitudineque abiecta, diligenter huic aures doctrinae abhibeat. Quippe cum pecuniarum fames auditorum animos occupauit, nulla profecto ratione eiusmodi1486/1530: huiusmodi, in aliis rebus accipiendis desyderio flagrare poterunt. Neque enim unius anima multis sufficere potest cupiditatibus, sed ab alia alia opprimitur, et diuisa fit imbecillior, cum alia dominetur, et totum ad se animum trahat, quod in liberorum amore usu uenit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.2 Nemo in hac concione huiusmodi affectibus coinquinetur, sed omni huius seculi cura, solicitudineque abiecta, diligenter huic aures doctrinae adhibeat. Quippe cum pecuniarum fames auditorum animos occupauit, nulla profecto ratione huiusmodi in aliis rebus accipiendis desiderio flagrare poterunt. Neque enim vnius anima multis sufficere potest cupiditatibus, sed ab alia alia1603: om. opprimitur, et diuisa fit imbecillior, cum alia dominetur, et totum ad se animum trahat: quod in liberorum amore vsu venit.
CLOSE
Montfaucon

2.5.2 Verum nullus hic talis esto; sed omni depulsa saeculi cura, quisque hanc doctrinam audiat. Cum enim auditor pecuniarum cupiditate tenetur, non potest certe cupide audire; neque enim potest anima una multis sufficere cupiditatibus; sed alia aliam cupiditatem pellit, et discissa anima infirmior evadit; dum altera praevalens cupiditas, totum ad se trahit: Quod etiam in liberis contingere solet.