PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.15 quamuis fere quidem unam unaqueque ut ita dicam habet passionem, et hac secundum naturam, homo uero qui cogitationum principium abiecit, et ab ea que secundum deum conuersatione abscisus est, ab omnes se ipsum conuertit passiones. Et non adhuc fera sit solum, sed prodigium multiforme aliquod et uanum et neque eam que a natura est ueniam habet; electionis enim et uoluntatis est omnis malicia hominis.
CLOSE
Griffolini

2.5.15 Atqui1486/1530: Atque singulae beluae singulos ut ita dicam habent affectus, et eos suapte quidem natura, homo autem ratione, consilio,1470/1486/1530: om. et diuina uita primum abiecta, omnia sibi1486/1530: si pro arbitrio indulgens1486/1530: indulges, non modo belua, sed monstrum multiforme, et uarium euadit, neque ullamB: nulla; 1486: illamB: nulla; 1486: illam a natura ueniamB: inueniam meretur. A uoluntate enim et sententia omnis ea malitia proficiscitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.15 Atque singulae beluae singulos, vt ita1603: om. dicam, habent affectus, idque secundum naturam. At homo ratione et diuina vita primum abiecta, omnia sibi pro arbitrio indulgens, non modo belua, sed monstrum multiforme et varium euadit, neque vllam a natura veniam meretur. A voluntate enim et sententia omnis ea malicia proficiscitur.
CLOSE
Montfaucon

2.5.15 Atqui ferae singulae suum habent affectum, idque secundum naturam: at homo qui principium cogitationum, et vitam secundum Deum instituendam abjecit, omnibus sese animi morbis addicit; nec modo fera efficitur, sed et multiforme monstrum, neque secundum naturam veniam meretur. Nequitia quippe omnis ex arbitrio et voluntate est.