PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.11 Quid igitur in principio euangelista hic confestim ait: In principio erat uerbum, et uerbum erat aput deum. Vides propalationem et potestatem uerborum multam qualiter nichil dubitans neque conniciens, sed omnia enuntians loquitur. Hoc enim est magistri non circumferri in hiis que utique dicat.
CLOSE
Griffolini

2.3.11 Quanam1470/1486/1530: Qua nanqueigitur1470/1486/1530 om. ratione Ioannes ita in euangelio suo exorsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum.1470/1486/1530: deum? Animaduerte euangelistae fiduciam: et uerborum uim. Nihil dubitat, nihil coniectatur, sed certa omnia assertione proloquitur. Magistri siquidem est, in iis1470/1486/1530: his quae dicit nihil ambigere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.11 Qua namque ratione Ioannes ita in euangelio suo exorsus est, In principio erat verbum, et verbum erat apud deum? Animaduerte euangelistae fiduciam, et verborum vim. Nihil dubitat, nihil coniectatur, sed certa omnia assertione proloquitur. Magistri siquidem est in his quae dicit, nihil ambigere.
CLOSE
Montfaucon

2.3.11 Quid ergo initio dicit Evangelista? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Vidistin’ fiduciam et vim verborum maximam? Quomodo nihil dubitans, nihil conjiciens, sed omnia affirmantis more loquatur? Hoc est enim doctoris, non vacillare in iis quae profert.