PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.8 Non enim utique solum quid post hec erimus, et qualiter tunc uiuemus, hinc est discere sed qualiter et presentem dispensabimus uitam. Spiritualis enim medele infirmorum locus, est domus hec, ut quecumque susceperimus foris uulnera hinc curemus. Non ut et hinc coadimantes alia uulnera, ita abeamus.
CLOSE
Griffolini

2.5.8 Non enim duntaxat quales futuri simusF: sumus, et quo pacto illam uicturi simus uitam, cognoscere oportet, sed quanam ratione in hoc quoque saeculo peregrinandum nobis est. Et profecto aedes haec huius uitae spiritalis est medicina, ut quae exterius accoeperimus uulnera, hic curare possimus, non ut nouis accoeptis discedamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.8 Non enim duntaxat quales futuri simus1603: sumus, et quo pacto illam victuri simus vitam hinc cognoscere oportet, sed qua nam ratione in hoc quoque seculo peregrinandum nobis est. Et profecto aedes haec huius vitae spiritualis est medicina, vt quae exterius acceperimus vulnera, hic curare possimus, non vt nouis hinc acceptis discedamus.
CLOSE
Montfaucon

2.5.8 Non enim solum qui post haec futuri simus, et quomodo illic vivemus, hic ediscimus; sed etiam qua ratione hic nobis sit vivendum. Nam medicamentorum officina spiritualis domus haec est; ut quae vulnera foris accepimus, hic curemus; non autem ut hic aliis acceptis vulneribus recedamus.