PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.2 Propterea neque caligine aliqua et tenebrositate, occultauit suam doctrinam. Sicut faciebant illi eis qui intus recondita erant malis, eam que in dicendo est in certitudinem uelud quoddam uelum preponentes. Sed ea que huius dogmata ipsorum solarium radiorum sunt manifestissima. Ideoque ad omnes qui secundum orbem terrarum sunt homines expansa sunt.
CLOSE
Griffolini

2.3.2 Iccirco nulla caligine, nullis tenebris, suam operuit doctrinam, ut illi qui1470/1486/1530: om. oratione1530: ratione sua prauis opinionibus obscuritatem tanquam uelum quoddam indiderunt. Huius autem doctrina solis radiis clarior est, atque illustrior, ideoque in omnes mortales propagata.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.2 Idcirco nulla caligine, nullis tenebris suam operuit doctrinam, vt illi oratione sua prauis opinionibus obscuritatem, tanquam velum quoddam indiderunt. Huius autem doctrina Solis radiis clarior est atque illustrior, ideoque in omnes mortales propagata.
CLOSE
Montfaucon

2.3.2 Ideoque non caligine et tenebris doctrinam suam involvit, ut illi, qui pravae doctrinae suae obscuritatem ceu velum quodpiam obtendebant: sed hujus dogmata sunt radiis solaribus clariora; ideo omnibus per orbem hominibus patefacta sunt.