PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.2 Qui denique amplius aliis in admiratione deuenerunt apud eos, et crediti sunt esse uertices doctrine illius, hii maxime aliorum sunt qui et gracia rei publice quidem et leges quasdam componentes scripserunt. Sed tantum in omnibus turpius pueris derisi sunt. Mulieres enim communes omnibus fatientes, et uitam ipsam euertentes, et honestatem componentes nuptiarum, et alia talia derisibilia promulgantes, ita uitam suam omnem consumpserunt.
CLOSE
Griffolini

2.2.2 iiB/1530: hii etiam qui apud eos prae caeteris admirationi fuerunt, et illius scientiae habiti sunt principes, iiB/1530: hii maxime sunt, qui et respublicas et leges condiderunt, in quibus longe magis quam pueri sunt deridendi, cum mulieres omnibus communes instituerent1470/1486/1530: instituerint, et mores et nuptiarum pudorem, omnemque denique uitam tam ridiculis corrumperent sanctionibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.2 qui vero apud eos prae caeteris admirationi fuerunt, et illius scientiae habiti sunt principes, hi maxime sunt, qui et respublicas et leges condiderunt: in quibus longe magis, quam pueri sunt deridendi, cum mulieres omnibus communes instituerint, et mores, et nuptiarum pudorem, omnemque denique vitam tam ridiculis corrumperent sanctionibus.
CLOSE
Montfaucon

2.2.2 Qui vero apud illos admirandi et disciplinae principes habentur, hi maxime sunt: qui de republica et de legibus quaedam scripsere, et tamen in omnibus plus quam pueri ridiculi habiti sunt: quod mulieres omnibus communes fecerint, vitam ipsam pessum dederint, et honorem connubii deturparint, aliaque hujusmodi ridicule statuerint; et in his totum vitae tempus insumserint.