PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.3 Propter dogmata uero que sunt de anima, neque superhabundantiam aliquam dereliquerunt, confusionis dereliquo. Muscas et conopes et arbores hominum dicentes fieri animas, et domini ipsum animam esse dicentes, et alia quedam talia deformantes, et non hoc solum eorum est accusatione dignum, sed et quamplurimus suorum sermonum eurippus est. Sicut enim in eurippo huc et illuc circumdelati, ita nunquam in eisdem steterunt, quasi a formidolosis et fallacibus excogitationibus omnia loquentes,
CLOSE
Griffolini

2.2.3 Vt autem doctrinam aliquam de anima afferrent, nihil turpitudinis reliquerunt. Quippe qui mures, culices, frutices hominum animas fieri, et deum ipsum animam esse, et alia quaedam huiusmodi turpissime assererent. Neque hoc solum uituperandum est, sed magnus etiam1470/1486/1530: est ipsorum uerborum Euripus. Quemadmodum enim qui in Euripo sunt, huc illuc iactantur, itidem hi nunquam sibi constant, utpote incerta et fragili sententia omnia loquentes,
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.3 In animae autem doctrina haud quisquam turpius errauerit. Quippe qui mures, culices, frutices, hominum animas fieri, et deum ipsum animam esse, et alia quaedam huiusmodi turpissime assererent. Neque hoc solum vituperandum est, sed magnus est ipsorum verborum euripus. Quemadmodum enim qui in euripo sunt, huc illuc iactantur: itidem hi nunquam sibi constant, vtpote incerta, et fragili sententia omnia loquentes.
CLOSE
Montfaucon

2.2.3 De anima vero doctrinam omnium turpissimam statuerunt, dum animas hominum, muscas, culices, frutices fieri: Deumque ipsum animam esse dicerent; et alia quaedam turpissima assererent. Nec ea solum de causa culpandi; sed et magnus est ipsis verborum Euripus: quemadmodum enim in Euripo huc illuc jactati, sic nunquam in iisdem perstiterunt; utpote qui ex incerta et fluxa mente loquerentur.