PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.12 Si enim is qui aliis est preponendus alio indigebit qui eum cum in fallatia stabilitate possit, non magistrorum sed discipulorum ordinem detinere utique dignus erit. Si uero dixerit quis et quid utique nunquam primam causam dimittens, mox nobis de secunda loquitur? Primam quidem et secundam causam refutamus dicere. Non enim nostra sunt hec. Numero enim diuinitas superior est et temporum consequentia. Ideoque hec quidem refutamus patrem uero confitemur ex nullo existentem, et filium ex patre genitum.
CLOSE
Griffolini

2.3.12 Nam si is qui alios edocet1470/1486/1530: docet, alterius indiguerit doctrina, non praeceptoris, sed discipuli munere se1530: se munere fungi, si recte iudicabit, intelliget. At siquis ambigeret, quid tandem prima omissa causa, ad secundam quam primum transit,1470/1486/1530: transit? primum quidem et secundum in hac re praetermittamus. Non enim nostra haec. Nam et numero, et omni temporum consequentia diuinitas1470: diuturnitas prior est et superior. Quapropter his omissis patrem a nullo esse, filium a patre genitum confiteamur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.12 Nam si is qui alios docet, alterius indiguerit doctrina, non praeceptoris, sed discipuli se1603: om. munere fungi, si recte iudicabit, intelliget. At si quis ambigeret, quid tandem prima omissa causa, ad secundam quamprimum transit? Primum quidem et secundum in hac re dicere praetermittamus. Non enim nostra haec. Nam et numero et omni temporum consequentia diuinitas prior est et superior. Quapropter his omissis, patrem a nullo esse, filium a patre genitum confiteamur.
CLOSE
Montfaucon

2.3.12 Nam si is qui alios instituit, altero opus habeat, qui dicta sua confirmare possit, non doctorum, sed discipulorum ordinem jure obtineat. Si quis vero dixerit, Cur prima omissa causa, statim nobis de secunda disserit? Primum et secundum hic dicere recusabimus: divinitas enim et numero et temporum consequentia superior est. Ideoque his repudiatis, Patrem confitemur ex nullo esse, Filiumque ex Patre natum.