PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.3 Nam cum unum quidem quis habuerit solum filium, cum superhabundantia diligit illum unum. Cum autem multorum factus fuerit filiorum pater, et que affectionis diuisa, inbecilliora fiunt. Si uero ubi naturalis est tyrannis et uirtus et cognata sunt que diliguntur, hoc contingit. Quid utique dicemus de ea que secundum uoluntatem est concupiscentia et affectione? Et maxime cum amores hii contrarie ad se inuicem iaceant.
CLOSE
Griffolini

2.5.3 Nam qui unum duntaxat habet, eum incredibili animi ardore prosequitur. Qui plures, in eo diuisi affectus infirmiores1530: inferiores redduntur. Quod si in naturali caritate, et ui et cognato amore euenire consueuit, quidnam in eo, quod a uoluntate et arbitrio nostro proficiscitur existimandum est?1486/1530: estimandum est, Maxime cumB: dum harum rerum amatores pugnantes inter se affectus et cupiditates habeant.1530: habeant?
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.3 Nam qui vnum duntaxat habet, eum incredibili animi ardore prosequitur: qui plures, in eo diuisi affectus inferiores redduntur. Quod si in naturali charitate et vi, et cognato amore euenire consueuit: quidnam in eo quod a voluntate et arbitrio nostro proficiscitur aestimandum est, maxime cum harum1603: habet rerum amatores pugnantes inter se affectus, et cupiditates habeant?
CLOSE
Montfaucon

2.5.3 Nam cum unum tantum quis habet, eum supra modum amat; cum multos, divisus amor minor ad singulos efficitur. Quod si ubi illa vis et ceu tyrannis est, atque ejusdem generis sunt ii qui diliguntur, ita contingit; quid dixerimus de amore qui ex voluntate et affectu prodit, maxime vero cum amores illi sese mutuo impugnant?