PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.7 Neque enim alicubi competit ait: O uiri huic etati sicut puero componenti sermones, ad uos enim intrare. Et uide hunc qui multum est derisione derisibilis; quod enim ut turpe et philosophie indignum et ut puerorum opus dixit eum fugere hoc maxime omnium ipse studuit. Ita utique gloriationis erant solius. Et Platonis nichil aliud est admirari quam hoc solum.
CLOSE
Griffolini

2.3.7 Haud enim decet, inquit, o uiri hac in aetate ficta fucataque oratione adolescentuli more me audiatis. Et animaduerte1470/1486/1530: animaduertite quam sit ridiculus. Quod enim tanquam turpe philosophiaque indignum, et adolescentulorum opus fugere professus est. Huic ipse maxime operam dedit, hoc unum summo studio contendit, et nihil in platone praeter hoc admiratione dignum uideri licet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.7 Haud enim decet, inquit, o viri hac in aetate, ficta fucataque oratione adolescentuli more me audiatis1603: auditis. Et animaduertite quam sit ridiculus. Quod enim tanquam turpe, philosophiaque indignum, et adolescentulorum opus suum magistrum fugere professus est, huic ipse maxime operam dedit, hoc vnum summo studio contendit, et nihil in Platone praeter hoc admiratione dignum videri licet.
CLOSE
Montfaucon

2.3.7 Neque enim par est, inquiebat, o viri, hujus aetatis virum, adolescentis proferre verba coram vobis judicibus. Ac vide quam sit illud ridiculum: quam enim rem tamquam turpem, philosophia indignam, adolescentiumque opus, magistrum suum fugere dixit, huic maxime ipse operam dedit. Ita ubique ambitioni studebant illi; nihilque praeter hoc in Platone admiratione dignum videtur.