PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.1.5 Sed apostolus noster hic, minorem et ordinem tenebat. Non enim amari uenabatur, sed in paruo quodam stagno conuersabatur. Et circa hoc eum uertentem cum patre et iacobo fratre suo, et scissa suentem retia, quod et ipsum ultime inopie erat; ita uocauit Christus, discipline uero eius que foris quidem et ex hiis discere quoniam non in aliquo participatio ei erat. Sed aliter et Lucas testatur, scribens quoniam non solum ydiota, sed et illitteratus fuit decenter.
CLOSE
Griffolini

2.1.5 Hunc autem apostolum ex uilioribus fuisse id argumento1470/1486/1530: argumentum est, quod non in mari, sed paruo quodam in stagno cum patre et Iacobo fratre piscabatur, scissaque resarciebat retia, quod non modicae erat paupertatis inditium. Sic eum uocauit Christus. Ex hisB: iis sane intelligi potest, quam expers fuerit externae doctrinae et omnium penitus studiorum. Lucas etiam non solum indoctum, sed ignarum omnino litterarum fuisse testatur, et recte quidem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.1.5 hunc autem apostolum ex vilioribus fuisse id argumentum est, quod non in mari, sed paruo quodam in stagno, cum patre et Iacobo fratre piscabatur, scissaque resarciebat retia: quod non modicae erat paupertatis indicium. Sic eum vocauit Christus. Ex his sane intelligi potest, quam expers fuerit externae1603: aeternae doctrinae, et omnium penitus studiorum. Lucas etiam non solum indoctum, sed ignarum omnino literarum fuisse testatur, et recte quidem.
CLOSE
Montfaucon

2.1.5 Apostolus vero inter minores computabatur: neque enim in mari piscabatur, sed1862: sed in modico stagno: ibique versantem cum patre et Jacobo fratre, quibuscum retia reficiebat; quod erat extremae paupertatis indicium; Christus vocavit. Hinc intelligitur quam expers fuerit externae disciplinae: alioquin vero Lucas testificatur ipsum non modo idiotam, sed etiam illiteratum fuisse; et jure quidem.