PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.5 Nullus igitur in celum ea que sunt terre inducat. Nullus hic statis, de eis que secundum domum sunt sollicitus sit. Domum enim et forum deceret ea que hic sunt luchra circumferre et habere. Non hanc ecclesiam hiis que ex domo et foro sunt honeribus grauati;
CLOSE
Griffolini

2.5.5 Nemo in hoc consessuB/1486: consensu domesticarum rerum cura impediatur. Hinc emolumentum et ad domesticos parietes, et ad forum auferre1486/1530: affere, et nobiscum tenere oportuit, non animam domesticis et fori oneribus, cogitationibusque opprimere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.5 quibus nemo terrena admisceat. Nemo in hoc consessu domesticarum rerum cura impediatur, hinc emolumentum et ad domesticos parietes, et ad forum affere, et nobiscum tenere oportuit, non animam domesticis, et fori oneribus, cogitationibusque opprimere.
CLOSE
Montfaucon

2.5.5 Nemo igitur in caelum terrena inducat: nemo dum hic versatur, de re domestica solicitus sit. Oporteret enim lucra hinc hausta domum et in forum deferri, non autem Ecclesiam domesticis et forensibus sarcinis gravari.