PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.1 Non ergo inaniter dicebam, quoniam theatrum factum est ei omnis orbis terrarum. Non enim utique homines qui eiusdem sunt tribus relinquens, circa irrationalium uane laborabat naturas quod superflue philosophie et ultime dementie erat. Sed cum aliis passionibus et ab hac purgans homines passione, uno solo studuit. Vt orbis discat quid utilium et quid eorum que possunt eum transferre ad celum.
CLOSE
Griffolini

2.3.1 Non temere igitur dixeram Ioanni theatrum esse uniuersum orbem. Non enim suis omissis hominibus ad brutorum naturas inuestigandas elaborauit, quod superuacaneae et inanis philosophiae et summae amentiae est. Sed cum coeteris omnibus hoc quoque morbo expulso, id tantum annixus1470/1486/1530: adnisus est, et totis uiribus contendit, ut uniuersus orbis utilitatem et uirtutem a terra in caelum transferre edisceret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.1 Non timere1603: temere igitur dixeram Ioanni theatrum esse vniuersum orbem. Non enim suis omissis hominibus, ad brutorum naturas inuestigandas elaborauit: quod superuacaneae et inanis philosophiae et summae amentiae est: sed cum caeteris omnibus, hoc quoque morbo expulso, id tantum adnisus est, et totis viribus contendit, vt vniuersus orbis vtilitatem et virtutem disceret, quae ipsum a terra in coelum transferre posset.
CLOSE
Montfaucon

2.3.1 Non ergo frustra dicebam, totum orbem theatrum ipsi fuisse. Neque enim missis congeneribus, vanam brutis instituendis operam ponebat; quod supervacaneum studium et ingens insipientia fuisset; sed et hujus et aliorum expers vitiorum, id unum curabat, ut totus orbis utile quidpiam edisceret, quod posset illum a terra in caelum transferre.