PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.9 et illic demonibus est terribilis in medio inimicorum preclarus existens, et tenebras eorum extinguens et metropolim demonum dissoluens, anima uero ad regionem ascendit illam illam, que competens est ei qui talia operatus est. Sed que ethnicorum sunt, omnia extincta sunt et euanuerunt. Que uero sunt huius, cotidie clariora fiunt.
CLOSE
Griffolini

2.2.9 Iccirco locus is daemonibus obnoxius est, et admodum formidabilis. In medio tamen inimicorum claruit, et1470/1486/1530: om. illorum fugata caligine arcem euertit quam munitissimam. Animo uero in eum secessit locum, qui idoneus et accomodatus ei esset, qui eiusmodi operaretur, ut gentilium opiniones penitus abolerentur, sua autem indies fierent clariora.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.9 Idcirco locus is daemonibus obnoxius est, et admodum formidabilis. In medio tamen inimicorum claruit, illorum fugata caligine, arcem euertit quam munitissimam. Animo vero in eum secessit locum, qui idoneus et accommodatus ei esset, qui eiusmodi operaretur: vt gentilium opiniones penitus abolerentur, sua autem indies fierent clariora.
CLOSE
Montfaucon

2.2.9 Hincque daemonibus est formidabilis, quod in hostium medio fulgeat, illorum caliginem exstinguat, daemonumque arcem diruat; anima autem in eum secessit locum, qui talia operanti competeret. Ac Graecorum quidem opiniones exstinctae deletaeque sunt; hujus vero res quotidie splendidiores evadunt.