PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.4 sed non piscator hic ita, sed omnia cum infallatia loquitur, et sicut in petra stans, nusquam circumuertitur ut a spiritu sancto resonatus. In ipsis enim inpenetrabilibus fieri dignus effectus et omnium dominatore in se ipso loquentem, nichil humanum passus est.
CLOSE
Griffolini

2.2.4 Verum hic piscator omnia absque ulla dubitatione disserens, tanquam petrae innixusB: inuixus; 1470: imixusB: inuixus; 1470: imixus, nulla ex parte titubat. Ipsis nanque supernis penetralibus dignus habitus est, et cum omnipotentem deum in se loquentem habeat, nihil terrenum sentit,
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.4 Verum hic piscator omnia absque vlla dubitatione differens, tanquam petrae innixus, nulla ex parte titubat. Ipsis namque supernis penetralibus dignus habitus est, et cum omnipotentem deum in se loquentem habeat, nihil terrenum sentit,
CLOSE
Montfaucon

2.2.4 Verum non ita piscator hic, qui omnia certa pronunciat, et quasi in petra stans, nunquam titubat. Cum enim in ipsa adyta induci dignatus sit, et ipsum habeat Dominum in se loquentem, nihil humanum passus est.