PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.11 Pithagoras uero maximam hellada susceperat graciam, et deceptionis ostendit species infinitas. Bobus enim loqui, etenim et hoc aiunt, eum fecisse, et hoc nichil aliud quam deceptio erat, et manifestum est maxime inde. Qui enim irrationabilibus ita loquebatur hominum nullum proficium generi fecit, sed et maxime obfuit.
CLOSE
Griffolini

2.2.11 Pythagoras uero magnam graeciam inhabitans innumera magicae genera nouit. Cum bobus enim loqui (hoc enim ipsum fecisse aiunt) nihil aliud est quam magica, et inde maxime constat. Nam qui bruta sic1470/1486/1530: ita allocutus est, nulli hominum profuit, sed obfuit1530 om. plurimum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.11 Pythagoras vero magnam Graeciam inhabitans, innumera magicae genera mouit. Cum bobus enim loqui, hoc enim ipsum fecisse aiunt, nihil aliud est quam magica, et inde maxime constat. Nam qui bruta ita allocutus est, nulli hominum profuit sed obfuit plurimum.
CLOSE
Montfaucon

2.2.11 Pythagoras vero magnam adiens Graeciam, praestigias induxit innumeras; nam quod cum bobus loqueretur, id enim de illo narratur; non nisi magica arte praestari poterat. Hincque maxime palam est, quod is qui bruta sic alloquebatur, nihil utilitatis hominibus praestaret, imo ipsis multum noceret.