PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.13 Et homines dimittens docere quid utilium, docuit quoniam equale erat fabas comedere et eorum qui genuerunt capita et discipulis suasit, quoniam utique magistri anima, quandoque quidem rubus fiebat quando uero puella, quandoque uero piscis. Non decenter omnia illa extincta sunt et euanuerunt omnino? Decenter et secundum rationem euanuerunt.
CLOSE
Griffolini

2.2.13 et nulla ex parte humanae consulens utilitati, aequum1530: aequum non esse et fabas edere, et plantarum capita auditoribus persuasit. Quodque praeceptoris anima nunc in fruticem, nunc in puellam, nunc in piscem uerteretur. Nonne merito illa omnia extinxit, aboleuitque1486: oboleuitque uera et perfecta doctrina? Merito sane et ratione1470/1486/1530: recte1486: recte quidem optima.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.13 et nulla ex parte humanae consulens vtilitati, idem ac par esse docebat, fabas edere, et parentum capita deuorare: auditoribusque persuasit quod ipsa praeceptoris anima nunc in fruticem, nunc in puellam, nunc in piscem verteretur. Nonne merito illa omnia extinxit, aboleuitque vera et perfecta doctrina? Merito sane, et ratione quidem
CLOSE
Montfaucon

2.2.13 Non utili doctrina homines instituebat; sed docebat idem esse fabas edere, et parentum capita devorare: auditoribusque persuadebat, doctoris sui animam, modo fruticem, modo puellam, modo piscem effici. Annon jure illa exstincta penitus deletaque sunt? Certe jure ac merito ut ratio postulabat.