PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.12 Et nimirum aptior ad philosophie sermones hominum natura, sed tantum ille aquilis quidem et bobus loquebatur sicut aiunt decipiens. Neque enim irrationalem rationalem fecit naturam. Non enim possible est istud, sed machinationibus insensatos decipiebat.
CLOSE
Griffolini

2.2.12 Atqui aptior ad philosophicas rationes humana natura est. Ille tamen cum aquilis et bobus, ut ferunt, disputans, praestigiis alliciebat. Neque enim ratione1530: rationis expertem naturam, ut ratione1530: oratione uteretur effecit. Neque enim humanis uiribus fieri potest, sed mendaciis decepit ignaros,
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.12 Atqui aptior ad philosophicas rationes humana natura est: ille tamen cum aquilis et bobus, vt ferunt, disputans, praestigiis alliciebat: neque enim rationis expertem naturam, vt ratione vteretur, effecit: neque enim humanis viribus fieri potest, sed incantationibus decepit ignaros,
CLOSE
Montfaucon

2.2.12 Certe aptior ad philosophiam erat hominum natura: attamen ille cum aquilis et bobus, ut aiunt, per praestigias loquebatur. Non ille rationis expertem naturam rationalem effecit; id quod homo non potest; sed praestigiis stultos decipiebat.