PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.5 Igitur et hinc et ab omnibus aliis manifestum est, quoniam nichil eorum que sunt huius est humanum, sed diuine quidem et celestes sunt doctrine hee, que per diuinam hanc ad nos uenerunt animam. Non enim sonitum uerborum neque dictionis fascetum, neque nominum et uerborum ornatum et compositionem uidebimus hic superfluam et inutilem. Procul enim sunt hec ab omni philosophia, sed fortitudinem et diuinam et dogmatum rectorum immachinabilem uirtutem et infinitorum exhibitionem bonorum.
CLOSE
Griffolini

2.3.5 quae plane constat nihil abiectum, nihil humanum sapere, sed diuinum et caeleste esse, quicquid e sacro eius pectore emanauit. Nullum hic1486: hac tumorem uerborum atque fucum, nullam superfluam compositionem, et stilum ineptum uidebimus. Longe enim haec ab omni absunt philosophia, sed diuinum et inexpugnabile robur, et sacrorum dogmatum tantam uim, ut nullo possit pacto superari. Praeterea innumerabilium bonorum satietatem1530: societatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.5 quae plane constat nihil abiectum, nihil humanum sapere, sed diuinum et coeleste esse, quicquid e sacro eius pectore emanauit. Nullum hic tumorem verborum, atque fucum, nullam superfluam compositionem et stylum ineptum videbimus (longe enim haec ab omni absunt philosophia) sed diuinum et inexpugnabile robur, et sacrorum dogmatum tantam vim, vt nullo possit pacto superari: praeterea innumerabilium bonorum societatem.
CLOSE
Montfaucon

2.3.5 Hinc ergo et omni ex parte liquet, nihil humanum ab ipso, sed divina et caelestia esse dogmata, quae a divina illa anima ad nos pervenerunt. Neque enim verborum strepitum, non dictionis fucum, neque nominum verborumque ornatum et compositionem superfluam vel inutilem videbimus; haec quippe procul sunt ab omni philosophia; sed vim invictam et divinam, et rectorum dogmatum immensam virtutem, innumerabiliumque bonorum largitionem.