PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.14 Nam cum expurgatam quidem esse contigerit et nullam habuit passionem molestantem, irremisse inspicit ad quecumque inspicere oportet. Cum autem multis turbata passionibus perdiderit suam uirtutem, ad nullum excelsum sufficere potest facile, sed fatigatur cito et recidit, et ad sompnum declinans et desidiam et ea que ad uirtutem et uitam que ex hac ei pertinent, emittit et non suscipit cum desiderio multo. Quod ut non et uos patiamini.
CLOSE
Griffolini

2.4.14 Cum omnis perturbatio, quae eam offenderat purgata est, intenteB: intenta oportuna omnia prospicit. Verum cum plurimis turbatur affectibus, uim illam omnem1530: omnem illam amittit, ut nihil altum ualeat intueri, sed quam primum nebula obiecta, et somno, atque segnitie, quae ad uirtutem et uitam utilia sunt, nulla in his1470/1486: iis capessendis alacritate contemnit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.14 cum omnis perturbatio quae eam offenderat, purgata est, intente opportuna omnia prospicit: verum cum plurimis turbatur affectibus, vim omnem illam amittit, vt nihil altum valeat intueri, sed quam primum defatigatur ac decidit, et somno dedita, atque segniciae1603: segniciei, quae ad virtutem et vitam vtilia sunt, nulla in his capessendis alacritate contemnit.
CLOSE
Montfaucon

2.4.14 Cum enim expurgata, nullo animi morbo turbatur, acute intuetur ea quae videre opus est; cum porro multis foedata affectibus, virtutem pristinam amiserit, non facile potest sublimia attingere: sed statim fatiscit et decidit, et ad somnum ignaviamque declinat, atque ea, quae ad virtutem et vitam probam pertinent praetermittit: neque illa diligenter adit.