PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.9 Nequaquam. Sed sicut siquis eum qui stat in naui secus littus et uidet ciuitates et stagna et portus cum in medium Pelagi duxerit, a prioribus quidem desistere fecit. Non tamen alicubi sistit ei oculum, sed infinitam deduxit considerationem. Ita et euangelista hic super omnem nos ducens creaturam, et ad superiora mittens secula, suspensum dimittit oculum non dans suscipere aliquem finem ad superiora quoniam neque est.
CLOSE
Griffolini

2.4.9 Nequaquam. Sed quemadmodum siquis eum, qui ex litore ciuitates, oras, portusque conspicatus sit, in medium postmodum pelagus proueheret, priorum conspectu amoto in nullum certum obiectum, sed in infinitum eius dimittit intuitum. Sic euangelista supra omnem nos creaturam ad caelestia erigens, ad superna1470/1486/1530: supernum erectum oculum dimittit nullo fine, ut arcana illa assequamur, nobis adhibito. Quippe qui nullus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.9 Nequaquam. Sed quemadmodum si quis eum, qui ex littore ciuitates, oras, portusque conspicatus sit, in medium postmodum pelagus proueheret, priorum1603: piorum conspectu amoto, in nullum certum obiectum, sed in infinitum eius dimittit intuitum: sic euangelista supra omnem nos creaturam ad coelestia erigens, ad supernum erectum oculum dimittit, nullo fine, vt arcana illa assequamur, nobis adhibito, quippe qui nullus est.
CLOSE
Montfaucon

2.4.9 Nequaquam: sed perinde ac si quis stantem ad littus maris, ac respicientem urbes, oras, portus; postquam in medium pelagus adduxerit, a prioribus quidem amovit, at aspectui ejus terminos non posuit, sed immensum ipsi spectaculum dedit; sic et Evangelista postquam nos supra omnem creaturam induxit, et ad superiora creaturis saecula misit; sublimem oculum mentis relinquit, qui nullum finem in supernis attingere possit, eo quod nullus sit.