PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.16 Sed absit umquam hoc de ecclesia Christi suspicari. Credimus enim de uobis ea que sunt meliora et adherentia saluti, sed quanto credimus de uobis meliora, tanto a precustoditinis nichilominus desistemus sermonibus, ut ad ipsum redeuntes uerticem uirtutis pociamur promissis bonis que fiat omnes nos promereri gracia et misericordia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

2.5.16 Sed absit, ut hoc unquam de Christi ecclesia suspicemur. De nobis quidem meliora, et quae ad salutem faciant, persuasi sumus1470/1486/1530: persuasimus. Verum quo magis hoc nobis persuademus, eo uehementius rationibus quae nos ab omni immunditia praeseruare possint, inuigilabimus, ut ad ipsum uirtutum cacumen euadentes, quae nobis promittuntur, bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.B/1470/1486: om.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.16 Sed absit, vt hoc vnquam de Christi ecclesia suspicemur: de vobis quidem1603: om. meliora, et quae ad salutem faciant nobis persuasimus. Verum quo magis hoc nobis persuademus, eo vehementius rationibus, quae vos ab omni immundicia praeseruare possint, inuigilabimus: vt ad ipsum virtutum cacumen euadentes, quae nobis promittuntur, bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

2.5.16 Sed absit ut hoc unquam de Ecclesia Christi suspicemur: de vobis enim meliora, quaeque ad salutem ducant, sentimus. Verum quanto magis hoc ita esse confidimus1862: confidemus, tanto majorem cautelam in concionibus adhibere non cessabimus; ut postquam ad ipsum virtutum culmen pervenerimus, nobis promissa bona consequamur: quae utinam adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.