PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.4 Credidit enim ea et uera esse et utilia omnibus qui audituri sunt hominibus et testatur omne quod post eum est tempus. Est enim uniuersum ad se ipsum attraxit orbem terrarum et ab omni inani et tristi cautione nostram eripuit uitam, post sermonum horum enuntiationem. Propterea sine anima nostra eligeremus utique stare, magis nos qui hec audiuimus, quam sine dogmatibus que ab illo sunt tradita nobis.
CLOSE
Griffolini

2.3.4 Ea enim et uera esse et utilia audituris omnibus confirmauit. Quod omnia post illum saecula testimonio1530: testimonia perhibent. Vniuersum nanque ad se orbem allexit, et ab omni calamitate uitam nostram liberam reddidit, postquam suam nobis1486: nobis suam communicauit doctrinam. Quapropter mortem potius quam Ioannis praecoepta contemnere malimus1530: malumus,
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.4 Ea enim et vera esse et vtilia audituris omnibus confirmauit: quod omnia post illum secula testantur. Vniuersum nanque ad se orbem allexit, et ab omni calamitate vitam nostram liberam reddidit, postquam nobis suam communicauit doctrinam. Quapropter mortem potius, quam Ioannis praecepta contemnere malumus,
CLOSE
Montfaucon

2.3.4 Illa enim vera et utilia audituris esse confirmavit totum, quod postea sequutum est, tempus: nam totum ad se pertraxit orbem, et ab omni aliena tragoedia vitam nostram liberavit, postquam haec audita fuere. Quapropter quotquot haec audimus animam effundere optamus potius, quam a dogmatibus ab illo traditis absistamus.