PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.2 Nouit homines quod antiquius est et quod est ante omnia et maxime honorantes, et ponentes deum. Propterea hinc primum facit principium. Et procedens et deum ait esse. Et non ut Plato hunc quidem intellectum, hunc uero animam dicens esse. Hec enim procul a diuina et incorruptibili sunt natura. Neque enim habet deus quid commune ad nos, sed separata est ab ea que secundum creaturas communione, ea que secundum substantiam dico, non tamen ea que secundum habitudinem.
CLOSE
Griffolini

2.4.2 Norat1470/1530: Nouit homines antiquitus prae omnibus maxime deum et uenerari et asserere. Iccirco hinc principium1486: principum fecit, et prosequens: deum inquit esse, non qualem Plato, qui alterum mentem, alterum animam1486/1530: animum esse profitetur. Haec enim a diuina et immortali natura, quae nihil habet nobiscum commune longe absunt. Sed secessitB: secessit in communicatione ad creaturam secundum substantiam dico, non secundum habitudinem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.2 Nouit homines antiquitus prae omnibus maxime deum et venerari, et asserere: Idcirco hinc principium fecit, et prosequens, deum inquit esse, non qualem Plato, qui alterum mentem, alterum animum esse profitetur: haec enim a diuina et immortali natura, quae nihil habet nobiscum commune longe absunt, sed secessit communicatione ad creaturam: secundum substantiam dico, non secundum habitudinem.
CLOSE
Montfaucon

2.4.2 Novit homines jam olim et ante omnia Deum prae omnibus colere et asserere. Ideo inde principium fecit, et progressus Deum esse dicit. Non sicut Plato alterum mentem, alterum animam esse dicit: haec enim procul sunt a divina illa et immortali natura. Neque enim commune quidpiam nobiscum habet, sed longe est a communicatione cum creaturis; secundum substantiam dico, non secundum habitum.