PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.8 Vide nimirum mox ex initiis quo animam alans et mentem reduxit audientium? Supra sensibilia enim omnia statuens eam pre terra, pre mari, pre celo, et super angelos manuducit, et supra cherubin et seraphin, et super thronos, et super principatus, et super potestates, et ultra omnem simpliciter creaturam ambulare suadet. Quid igitur? Non ad tantam reducens altitudinem, hic utique nos sistere ualuit?
CLOSE
Griffolini

2.4.8 Contemplare quomodo ab ipso statim exordio superne aduolans auditorum animos mentesque supra omnia, quae1470: quam sensu percipiuntur1486: precipisstur, erexeritB: erexit supra terram, mare, caelum, angelos, cherubim, seraphim, omnem denique creaturam, et ut eo ascenderent1470/1486/1530: ascenderet, persuasit. Quid igitur? Nunquid cum ad tantam nos erigeret altitudinem, ibi nos sistere potuit?
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.8 Contemplare quo modo ab ipso statim exordio superne aduolans, auditorum animos, mentesque supra omnia quae sensu percipiuntur, erexerit1603: erexit supra terram, mare, coelum, angelos, Cherubim,1603: Cherubim et Seraphim, omnem denique creaturam: et vt eo ascenderent, persuasit. Quid igitur? Nunquid cum ad tantam nos erigeret altitudinem, ibi nos sistere potuit?
CLOSE
Montfaucon

2.4.8 Animadverte enim, quo sublimitatis statim a principio, auditorum mentem et animam evexerit. Postquam enim illam supra omnia quae sub sensum cadunt, supra terram, mare, caelum evexit, etiam supra Cherubim, Seraphim, Thronos, Principatus, Potestates, supra omnem denique creaturam incedere suasit. Quid igitur? An postquam nos ad tantam sublimitatem deduxit, ibi nos sistere potuit?