PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.10 Ascendens enim ad principium sermo, querit quale principium. Deinde hoc idem erat inueniens semper anticipans eius intellectum; non habet ubi, ubi sistat cogitationem suam, sed intente inspiciens et nusquam quiescere potens, fessus reuertitur rursus ad inferiora. Hoc enim id est in principio erat. Nichil est aliud quam semper essendi significatiuum et infinite essendi.
CLOSE
Griffolini

2.4.10 Ascendens igitur ad uerbum, quod in principio erat, hoc inquirit principium, quo inuento, cum semper eius mentis aciem magis perstringat, non habet, ubi ratione innitatur, sed intente suspiciens, cum cessare nequaquam ab inquirendi labore possit, rursum ad inferiora descendit. In principio enim erat uerbum, nihil aliud, quam quod semper sit, significat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.10 Ascendens igitur ad verbum, quod in principio erat, hoc inquirit principium: quo inuento, cum semper eius mentis aciem magis perstringat, non habet vbi ratione innitatur, sed intente suspiciens, cum cessare nequaquam ab1603: om. inquirendi labore possit, rursum ad inferiora descendit. In principio enim erat verbum, Nihil aliud quam quod semper sit, significat.
CLOSE
Montfaucon

2.4.10 Nam ubi ad principium ascendit ratio, quaerit quid sit illud principium. Deinde ubi illud, erat, reperit, semper ulterius mente procedens, ubi cogitationem sistat non habet: sed intente respiciens, cum terminum non reperiat, defessus rursum ad inferiora descendit. Illud enim, in principio erat, nihil aliud significat, quam quod semper fuerit, et aeternus sit.