PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.5.13 Quo enim a fera discrepare talis auditor? Dic michi. Qualiter autem non utique erit omni irrationabilior irrationabili, qui deo loquente non attendit. Si enim placere deo hec est hominem esse qui neque qualiter hoc dirigat audire uult. Nichil aliud quam fera est.
CLOSE
Griffolini

2.5.13 Quid enim a fera talis differt auditor? Non ne omnibus brutis est rationis expertior, qui loquentem deum audire dedignatur? Si deo placere hominis est, qui audire negligit, quanam ratione id assequatur,1470/1530: assequetur?; 1486: assequetur1470/1530: assequetur?; 1486: assequetur is profecto nihil1470/1486/1530: nil differt a belua.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.5.13 Quid enim a fera talis differt auditor? Nonne omnibus brutis est rationis expertior, qui loquentem deum audire dedignatur? Si deo placere hominis est, qui audire negligit, qua nam ratione id assequetur? is profecto nil differt a belua.
CLOSE
Montfaucon

2.5.13 Qua in re, quaeso, a fera differt hujusmodi auditor? Quomodo non sit irrationabili quovis irrationabilior, qui Deo loquente non attendit? Nam si placere Deo, illud est homo esse; qui ut hoc adipiscatur audire non vult, nihil aliud, quam fera esse dicatur.