PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.2.10 Ex quo enim et hic et reliqui piscatores fuere ex tunc que Pythagore quidem erant in silentium deuenerunt, et que Platonis extimata prius ualere, et neque ex nomine eos nouerunt multi. Quamuis et Plato cum tyrannis habuit conuersationem ab eis ut dicunt uocatus, et in siciliam nauigauit, et multos habuit amicos.
CLOSE
Griffolini

2.2.10 Ex quo enim et hic, et reliqui piscatores fuerunt, et pythagoreae1486: pythagore et platonicae siluerunt disciplinae, quae superiori tempore tanti nominis et auctoritatis ferebantur, ut ne nomine quidem a plaerisque sint cognitae. Atqui et Plato ad tyrannos se contulit accitus, ut aiunt, et multis cum sociis in Siciliam nauigauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.2.10 Ex quo enim et hic et reliqui piscatores fuerunt, et Pythagoraeae et Platonicae siluerunt disciplinae, quae superiori tempore tanti nominis et authoritatis ferebantur, et ne nomine quidem a plerisque sunt cognitae. Atqui et Plato ad tyrannos se contulit accitus, vt aiunt, et multis cum sociis in Siciliam nauigauit.
CLOSE
Montfaucon

2.2.10 Ex quo enim hic et reliqui piscatores fuerunt; Pythagorae Platonisque disciplinae, quae prius obtinere videbantur, silentio missae sunt, ac ne nomine quidem illos norunt plerique. Atqui Plato tyrannos adiit accitus, ut aiunt, amicos habuit multos, atque in Siciliam navigavit.