PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.1.6 Qui enim ita inops et neque ad forum se et immitebat; neque dignis fide loquebatur uiris, sed piscationi affixus erat; si quando uero et cum aliquo conueniebat, cum cauponibus et piscium coquis conuersabantur, quo feris et irrationabilibus debebat melius dispositus esse. Qualiter autem non ipsorum imitari piscium silentium?
CLOSE
Griffolini

2.1.6 Nam qui cum adeo inopia laboraret, ut neque1470/1486/1530: nec in foro uersaretur, neque uirorum praestantium ullam haberet consuetudinem, sed piscationi toto animo intenderet, uel sicui aliquando congrederetur, ii1470/1486/1530: si piscatores essent et coqui, quidnam feris et brutis praestare debuisset? Quid non potius piscium1530: piscium potius more obmutuisset?
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.1.6 Nam qui cum adeo inopia laboraret, vt nec in foro versaretur, neque virorum praestantium vllam haberet consuetudinem, sed piscationi toto animo intenderet: vel sicui aliquando congrederetur, cum piscium cauponibus et coquis versans, quidnam feris et brutis praestare debuisset? Quid non piscium potius more obmutuisset?
CLOSE
Montfaucon

2.1.6 Nam qui ita pauper erat, ut neque forum adiret, neque cum honestis civibus versaretur, sed cum solis piscium cauponibus et coquis, qua in re feris et brutis praeferri potuerit? quomodo non piscium instar mutus fuerit?