PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.4.13 Noui multos fastidientes ob eorum que dicta sunt longitudinem, hoc autem fit cum anima multis honeribus grauatur, mundialibus. Sicut enim oculus cum purus quidem fuerit et clarus et acute uidens est, non utique fatigatur, facile subtilissima corpora recognoscens. Cum autem humore aliquo a capite defluente malo uel ex inferioribus euaporatione aliqua fumosa ascendente, densa quedam ante pupillam factam fuerit nubes, nichil etiam consuetum manifeste dimittit uidere, ita et in anima fieri aptum natum est.
CLOSE
Griffolini

2.4.13 Scio plurimos uerborum longitudinem1470/1486/1530: longitudine fastidire. Quod eo fit, quoniam anima multis saecularibus curis oneribusque opprimitur. Sicut enim oculorum acies pura et lucida acute omnia intuetur, neque etiam in tenuissimis depraehendendis corporibus elaborat. Verum siquis malus a capite humor, uel caligo aliqua ad oculum ascendit, densa quaedam ante pupillam nebula obiicitur, quae ne crassiora quidem corpora uidere sinit, ita animae usu uenit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.4.13 Scio plurimos verborum longitudinem fastidire, quod eo fit, quoniam anima multis secularibus curis, oneribusque opprimitur. Sicut enim oculorum acies pura et lucida acute omnia intuetur, neque etiam in tenuissimis deprehendendis corporibus elaborat: verum si quis malus a capite humor, vel caligo aliqua ad oculum ascendit, densa quaedam ante pupillam nebula obiicitur, quae ne crassiora quidem corpora videre sinit: Ita animae vsu venit,
CLOSE
Montfaucon

2.4.13 Scio multos dictorum longitudinem fastidire. Hoc vero tunc fit, cum anima multis saecularibus curis sarcinisque obruitur. Sicut enim visus, dum purus lucidusque est, acute videt, neque laborat cum vel tenuissima corpora perspicit: quando autem de capite malus humor aliquis defluit, vel densa quaedam nebula, ex infimis partibus ascendens, ante pupillam sistitur, ne crassiora quidem clare perspicere potest; sic et in anima contingit.